# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.31-40

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.31-13.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.31

CTh.13.1.9
Idem aaa. ad leontium consularem foenices. omnes iam nunc studio negotiationis intenti, seu conchylioleguli seu ex aliquolibet corpore mercatores, ad pensitationem auri, quod negotiatoribus indicitur, compellantur. beneficium enim quibusdam datum plebis iniuria est. proposita beryto prid. kal. iul. modesto et arinthaeo conss. (372 iun. 30).
CTh.13.1.10
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad italicum vicarium italiae. colonos rei privatae vel ceteros rusticanos pro speciebus, quae in eorum agris gigni solent, inquietari non oportet. eos etiam, qui manu victum rimantur aut tolerant, figulos videlicet aut fabros, alienos esse a praestationis eius molestia decernimus, ut hi tantum, qui pro mercimonio et substantia mercis ex rusticana plebe inter negotiatores sunt, sortem negotiationis agnoscant, quos in exercendis agris ingenitum iam pridem studium non retinet, sed mercandis distrahendisque rebus institutum vitae et voluntatis implicuit. dat. non. feb. mediolano gratiano iii et equitio v. c. conss. (374 febr. 5).
CTh.13.1.11
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad hesperium praefectum praetorio. etsi omnes mercatores spectat lustralis auri depensio, clerici tamen intra illyricum et italiam in denis solidis, intra gallias in quinis denis solidis inmunem usum conversationis exerceant. quidquid autem supra hunc modum negotiationis versabitur, id oportet ad functionem aurariam devocari. dat. iii. non. iul. aquileiae auxonio et olybrio conss. (379 iul. 2/5).
CTh.13.1.12
Idem aaa. ad atticum praefectum praetorio. nemo negotiator muneribus publicis eximatur exceptis his dumtaxat, qui innocenti industria fructus domesticos suis possessionibus innatos simpliciter vendunt, officiis et exactoribus pro his negotiatoribus adtinendis, quos excusatos subtractosve esse constiterit, in duplam quantitatem eius summae, quam illi inferre debuerant. dat. iii id. mart. mediolano richomere et clearcho conss. (384 mart. 13).
CTh.13.1.13 [=brev.13.1.1]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. have postumiane karissime nobis. singuli quique, si per eos vernacula quaeque vendantur, functione auraria non teneantur; si vero emendi vendendive compendiis ultro citroque quaesitis familiaris rei amplitudo cumuletur, etsi militares sint, memoratae praestationi nectantur. dat. vi. id. nov. richomere et clearcho coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
