# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.328-331

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.328-13.1.331. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.328

CTh.13.11.16
Idem aa. sebastio comiti primi ordinis. competitionis obreptione seclusa aput eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse constiterit. reliqua vero temporis ante acti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio. si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, allegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam aput spectabilitatem tuam publicare debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peraequatore susceperat, rei melioratae receptis sublevetur expensis. verum ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, duorum mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exerat actiones. quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium. quod si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, duorum mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat. et cetera. dat. prid. id. mart. ravennae honorio a. xi et constantio ii conss. (417 mart. 14).
CTh.13.11.17
Idem aa. sebastio comiti primi ordinis. post alia: illa, quae ante viginti retro annos speciali impetratione diversis petitionibus inspecta claruerint, ab spectabilitate tua convenit iterari, quatenus, aliorum cessante iudicio intra provinciam sibi commissam, tuo omnia finiantur arbitrio. eas quoque possessiones, quae ante viginti similiter annos speciale beneficium de recisione meruerunt, studiose peragrare debebis, ut, utrum e re sint postulata remedia vel his aliquid deceat functionis adiungi, aestimatio fida demonstret. et cetera. dat. prid. id. mai. ravennae honorio a. xi et constantio ii conss. (417 mai. 14).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
