# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.52-63

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.52-13.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.52

CTh.13.1.19
Idem aaa. septimino proconsuli africae. omnes devotionem aurariae functionis agnoscant, quos diversi mercimonii cura constringit, ita ut, quibus negotiandi sollicitudo est, ad solutionem teneantur. dat. vii kal. april. ravennae d. n. theodosio a. i et rumorido conss. (403 mart. 26).
CTh.13.1.20
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. functiones, quas conferentium frequentia extenuata debilitat, ad stabilitatem revocandae sunt, ut, quod simul et sub una conventione petebatur, sub parva ac minima contributione absque consensu conferentium praebeatur. hoc in lustralis auri collatione in perpetuum decernimus observari, illud videlicet praecaventes, ne quis a nostra clementia vectigal huiusmodi audeat postulare. dat. viii kal. iun. varane v. c. cons. (410 mai. 25).
CTh.13.1.21
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. nemo mercator vel possessor rerum, quae lustralis auri collationi tenentur obnoxiae, patrociniorum fiducia vel nomine cuiuslibet altissimae dignitatis a praedicta se functione aestimet subtrahendum, nec si ad domum dominae ac venerabilis augustae pulcheriae germanae nostrae seu nobilissimarum sororum pietatis nostrae pertineat. dat. xii kal. sept. honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 aug. 21).
CTh.13.2.0. De argenti pretio, quod thensauris infertur
CTh.13.2.1
Impp. arcadius et honorius aa. eutychiano praefecto praetorio. iubemus, ut pro argenti summa, quam quis thensauris fuerat illaturus, inferendi auri accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos inferat. dat. xi kal. mart. constantinopoli caesario et attico conss. (397 febr. [?] 19).
CTh.13.3.0. De medicis et professoribus
CTh.13.3.1pr.
Imp. constantinus a. ad volusianum. medicos, grammaticos et professores alios litterarum inmunes esse cum rebus, quas in civitatibus suis possident, praecipimus et honoribus fungi; in ius etiam vocari eos vel pati iniuriam prohibemus, ita ut, si quis eos vexaverit, centum milia nummorum aerario inferat a magistratibus vel quinquennalibus exactus, ne ipsi hanc poenam sustineant, (321/4 aug. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
