# Theodosii Imperatoris Codex 13.1.64-77

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 13, lines 13.1.64-13.1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/13.1.64

CTh.13.3.1.1
Servus eis si iniuriam fecerit, flagellis debeat a suo domino verberari coram eo, cui fecerit iniuriam, vel, si dominus consensit, viginti milia nummorum fisco inferat, servo pro pignore, donec summa haec exsolvitur, retinendo. (321/4 aug. 1).
CTh.13.3.1.2
Mercedes etiam eorum et salaria reddi praecipimus. (321/4 aug. 1).
CTh.13.3.1.3
Quoniam gravissimis dignitatibus vel parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus. proposita kal. aug. sirmio crispo et constantino cc. conss. (321/4 aug. 1).
CTh.13.3.2
Idem a. ad rufinum praefectum praetorio. archiatri omnes et ex archiatris ab universis muneribus curialium, senatorum et comitum perfectissimorumque muneribus et obsequiis, quae administratione perfunctis saepe mandantur, a praestationibus quoque publicis liberi inmunesque permaneant nec ad ullam auri et argenti et equorum praestationem vocentur, quae forte praedictis ordinibus aut dignitatibus adscribuntur. huius autem indulgentiam sanctionis ad filios quoque eorum statuimus pervenire. dat. xii kal. iun. constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 [354] mai. 21).
CTh.13.3.3
Idem a. ad populum. beneficia divorum retro principum confirmantes medicos et professores litterarum, uxores etiam et filios eorum ab omni functione et ab omnibus muneribus publicis vacare praecipimus nec ad militiam comprehendi neque hospites recipere nec ullo fungi munere, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant. proposita v kal. octob. constantinopoli dalmatio et zenofilo conss. (333 sept. 27).
CTh.13.3.4
Imp. iulianus a. ad archiatros. ratio aequitatis exposcit, ut veterum privilegia principum circa vos censeamus esse firmanda. proinde nostrae mansuetudinis sanctione subnixi securi a molestiis munerum omnium publicorum reliquum tempus aetatis iugiter agitabitis. dat. iiii id. mai. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 mai. 12).
CTh.13.3.5
Idem a. magistros studiorum doctoresque excellere oportet moribus primum, deinde facundia. sed quia singulis civitatibus adesse ipse non possum, iubeo, quisque docere vult, non repente nec temere prosiliat ad hoc munus, sed iudicio ordinis probatus decretum curialium mereatur optimorum conspirante consensu. hoc enim decretum ad me tractandum referetur, ut altiore quodam honore nostro iudicio studiis civitatum accedant. dat. xv kal. iul., acc. iiii kal. augustas spoletio mamertino et nevitta conss. (362 iun. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
