# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.104-111

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.104-14.1.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.104

CTh.14.4.3
Imp. iulianus a. flavio aproniano suo salutem. ea pretia, quae in campania per singulos annos repperiuntur, suariis urbis romae debent solvi, ita ut periculo suariorum populo porcinae species adfatim praebeatur. et quia officialibus pro omni supplicio sufficit direptorum restitutio, quidquid ultra senos folles per singulas libras claruerit flagitatum, id fisci viribus protinus vidicetur. exactio autem nummaria non per officium tuum vel ipsos suarios, sed per officiales consularis iuxta praeceptum nostrae mansuetudinis competentem sortiatur effectum. nam quia maiorum potestatum officiales solent esse provincialibus perniciosi, per ordinarios iudices adque curias etiam hanc exactionem convenit celebrari. per singulos itaque annos iuxta pretia, quae repperiuntur in publica conversatione, per campaniam habitantes pecuniam pro singulis libris porcinae praecipiantur exsolvere, ita ut non ad pretia, quae in urbe roma repperiuntur, sed quae aput campanos in publicis usibus habentur, nummaria celebretur exactio, suariis autem celebrandae nummariae exactionis facultas denegetur. nam dedimus litteras ad virum clarissimum consularem, ut remotis officialibus praefecturae urbanae et suariis ipse totius exactionis instantiam adque periculum ad suam curam sollicitudinemque revocare contendat. qui evidentissimo discrimini constituetur obnoxius, si in transmittendis pecuniis aliqua fuerit materia deceptionis exorta. dat. v id. decemb. antiochiae d. n. iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 dec. 9).
CTh.14.4.4pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad praetextatum praefectum urbi. per singulas et semis decimas, quibus suariorum dispendia sarciuntur, damnum, quod inter susceptionem et erogationem necessario evenit, vini, hoc est septem et decem milium amphorarum perceptione relevetur. (367 oct. [?] 8).
CTh.14.4.4.1
Cui rei illud provisionis accedat, ut lucanus possessor et brittius, quos longae subvectionis damna quatiebant, possit, si velit, speciem moderata, hoc est septuagenarum librarum compensatione dissolvere, quod ibi debebit inferre, ubi vina fuerat traditurus. (367 oct. [?] 8).
CTh.14.4.4.2
Quibus in rebus illud quoque a decessore tuo salubriter institutum est, quo suariis aestimandi licentia denegetur pondusque porcorum trutinae examine, non oculorum libertate quaeratur, ita videlicet, ut ne volenti quidem possessori tradere animal liceat, cuius modum non prius ponderatione certa deciderit suarius. animal vero a possessore tradendum ob digeriem prius unius noctis tantum ieiunitate vacuetur. (367 oct. [?] 8).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
