# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.112-121

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.112-14.1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.112

CTh.14.4.4.3
Illud quoque salubris constantinianae legis forma compescat, videlicet ut cum possessore, cui commodioris pretii beneficia indulta a veteribus principibus praerogativa providit, proprium ordo decidat ac transigat isque ordo suariis, quibuscum habet vini emolumenta communia, aut legitimum pretium, id est romani fori, cui carnem fuerat illaturus, tradat, aut carnem debitam subministret. (367 oct. [?] 8).
CTh.14.4.4.4
Porro decimae semis, quam statuimus, non petantur ab his, a quibus fuerit pecunia ministranda. haec autem omnia aeneae tabulae in foro suario collocandae ad aeternam memoriam oportebit insculpi. dat. viii id. octob. remis lupicino et iovino conss. (367 oct. [?] 8).
CTh.14.4.5
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad albinum praefectum urbis romae. suariorum vires ea concidisse occasione comperimus, quod fundi eorum adque alia praedia in extraneas quasque personas multimoda donatione transcripta sunt. quae sublimis eminentia tua aut ad memoratorum iura revocabit aut, si eorum detentatores putaverint abnuendum, subeant cum his communem sarcinam, quorum incubuere corporibus. consanguineos quoque eorum vel originales ut memoratorum nomini functionique iubeas adiungi, plenum et aequitatis et iuris est. dat. xv kal. sept. romae timasio et promoto conss. (389 aug. 18).
CTh.14.4.6
Idem aaa. ad albinum praefectum urbi. porcinarii urbis aeternae cum pervigilem laborem populi romani commodis exhibeant, id se divae memoriae gratiani beneficio meruisse proponunt, ne sordidis umquam muneribus subiacerent. illustris igitur auctoritas tua divalium praeceptorum formam conservans etiam cum interminatione competenti suo insistat officio, quatenus id, quod et ante constitutum est et nulla postmodum iussione mutilatum, indubitatum adque intactum faciat perdurare. dat. viii kal. sept. romae timasio et promoto conss. (389 aug. 25).
CTh.14.4.7
Impp. arcadius et honorius aa. florentino praefecto urbi. heredes suariorum, filiorum etiam emancipatorum bona omnia ac patrimonia requirantur, ut, sive personarum agatur ratio sive rerum, non minus habeatur obnoxius quem possessio tenet quam quem successio generis adstringit, dummodo suo ordini adtributos suarii non amittant et propriis facultatibus solitisque subsidiis aliena adque longinqua et ab hoc munere distracta non quaerant. dat. xv kal. mar. mediolano caesario et attico conss. (397 febr. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
