# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.122-131

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.122-14.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.122

CTh.14.4.8pr.
Idem aa. hilario praefecto urbi. quicumque de suariorum corpore originariam functionem sub cuiuslibet desiderio auxilii vel honore declinasse noscuntur vel ad diversa se officia contulisse aut adnotationibus vel rescriptis nostrae serenitatis elicitis, ad munus pristinum revocentur, tam qui paterno quam qui materno genere inveniuntur obnoxii: oportet enim viribus vacuari, quae in dispendium publicum adumbratione extorta sint. nullique penitus ad quemlibet honorem adque militiam aditus tribuatur et si qua deinceps de nostris altaribus per adnotationem vel rescriptum vel quolibet genere fuerint elicita vel emendicata, cassentur. (408 ian. 15).
CTh.14.4.8.1
Eos etiam, qui ad clericatus se privilegia contulerunt, aut agnoscere oportet propriam functionem aut ei corpori quod declinant proprii patrimonii facere cessionem. (408 ian. 15).
CTh.14.4.8.2
Ii vero, qui praedia obnoxia corpori vel ex empto vel ex donato vel ex quolibet titulo tenent, pro rata publicum munus agnoscant aut possessionibus cedant. (408 ian. 15).
CTh.14.4.8.3
Circa reliqua etiam corpora, quae ad privilegia urbis romae pertinere noscuntur, eadem praecepti nostri forma servetur. dat. xviii kal. feb. romae basso et philippo conss. (408 ian. 15).
CTh.14.4.9
Impp. honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. post alia: ad excludendas patronorum caudicariorum fraudes et portuensium furta mensorum unus e patronis totius consensu corporis eligatur, qui per quinquennium custodiam portuensium suscipiat conditorum, clandestinum ad collegas digma missurus, ne quid ex specie fraus occulta vectorum pessimae qualitatis inmutet. cui praemia ista deferimus, ut, si optima fide administraverit munus iniunctum, post expletas lustralis sollicitudinis metas comitivae tertii ordinis honore cumuletur idque non iam ex codicillis nostris, sed constituti istius consequatur indulto; deprehensus in fraude amisso patrimonio ad pistrini etiam munia prima revocetur. illud etiam decernimus, ne in singulos tres primos patronos corporum singulorum vir clarissimus praefectus annonae ius habeat corporalis iniuriae nam sufficit in delinquentem illustris urbani censura iudicii. dat. vii kal. ianuar. ravennae honorio a. xi et constantio ii v. c. conss. (417 dec. 26).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
