Latin
Book 14, lines 14.1.132-14.1.149
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.132-149
Not analysed yet
CTh. 14. 4. 10pr.
Idem aa. palladio praefecto praetorio. suariis pecuarii iungantur: sub hac tamen condicione decreti corpora volumus miscere, ut rescissis privilegiis, quae impetrasse dicuntur, mixtae corporum vices alternis fungantur officiis. (419 iul. 29).
CTh. 14. 4. 10. 1
Quibus cum lege concedimus, ut corpora externa iungamus, e re est, ut his quoque suas reddi iubeamus personas, quas rescissis omnium privilegiis vinculis gratiosis sententiis, si quas in abolitionem genuinae functionis callida fraude meruerunt, restitui cum facultatibus suis posthabita dilatione. (419 iul. 29).
CTh. 14. 4. 10. 2
Nulla tamen eos corporis iniuriae formido percellat: nam praecipimus, ut tres huius corporis principales terti ordinis comitivam recipiant, quam sibi non iam ex codicillis nostris, sed ex privilegio latae legis adsumant. (419 iul. 29).
CTh. 14. 4. 10. 3
Per quinque autem menses quinas in obsoniis libras carnis possessor accipiat, ne per minutias exigui ponderis amplius fraus occulta decerpat. possessores quoque, qui pro larido millenos denarios in vicenis libris solebant conferre, suariis in pretio exsolvant. (419 iul. 29).
CTh. 14. 4. 10. 4
Primiscrinii quoque tam illustris urbanae sedis quam spectabilis vicariae potestatis, nisi anno militiae finali institerint, ad supplendam summam praeteritae dissimulationis artentur, ut ex propriis facultatibus debita suariae functionis exsolvant, quae neglexerunt flagitare dum militabant, privilegia etiam militiae perdituri. (419 iul. 29).
CTh. 14. 4. 10. 5
Quattuor milia sane obsoniorum, amputatis superfluis ac domus nostrae perceptionibus, diurna sublimitas tua decernat, quibus copiis populus animetur. dat. iiii kal. aug. ravennae monaxio et plinta conss. (419 iul. 29).
CTh. 14. 5. 0. De mancipibus thermarum urbis et subvectione lignorum
CTh. 14. 5. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad olybrium praefectum urbi. quidquid erga mancipes, qui thermarum exhibitionem romae curant, in exercitio compendiisque salinarum scitis priorum principum cautum est, aeterna sanctione firmamus. dat. iii non. april. treviris valentiniano et valente conss. (368? 370? apr. 3).
CTh. 14. 6. 0. De calcis coctoribus urbis romae et constantinopolitanae
CTh. 14. 6. 1
Imp. constantius a. ad orfitum praefectum urbi. ex omnibus praediis, quae iam dudum praestationi calcis coeperunt obnoxia adtineri, coctoribus calcis per ternas vehes singulae amphorae vini praebeantur, vecturariis vero amphora per bina milia et nungenta pondo calcis. quin etiam volumus non personas, sed ipsos fundos titulo huius praestationis adstringi. vecturarios etiam ex quattuor regionibus trecentos boves praecipimus dari. dat. viii kal. april. eusebio et hypatio conss. (359 mart. 25).