# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.150-155

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.150-14.1.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.150

CTh.14.6.2
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. oratio nostra immunitatem eorum, quos coctio calcis manet, et vecturariorum est evidenter amplexa. quaecumque igitur extraordinariorum prisca adque inveterata consuetudine huiusmodi sortis homines antea sunt adepti, nunc quoque ad leniendum opus quod sustinent publici muneris consequantur. dat. vi id. iun. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 8).
CTh.14.6.3
Idem aa. ad volusianum virum clarissimum vicarium. statum urbis aeternae reformare cupientes ac providere publicorum moenium dignitati iubemus, ut calcis coctoribus vectoribusque per singulas vehes singuli solidi praebeantur, ex quibus tres partes inferant possessores, quarta ex eius vini pretio sumatur, quod consuevit ex arca vinaria ministrari: illud addentes, ut non amplius quam terna milia minores vehes annuae postulentur. huius autem vehationis ita sit ratio partita, ut mille quingenta onera formis, alia sartis tectis annua deputentur, ita ut nulli iudicum seu officiorum excoquendae calcis licentia relinquatur, sub eo statuto, ut, qui in hac usurpatione fuerit, austeritatem vigoris publici ferre cogatur. hoc autem excepto a tarracinensis praestationis canone suggera, quae vetusto praeberi fari ac portus usibus more consuevit. a curialibus vero tuscis nungentarum vehum, quas inferre per singulos annos cogebantur, sarcinam sub ea condicione praecipimus amoveri, ut, si quando necessitas novi operis extiterit, id ipsum in notitiam nostram suggestionibus iudicum perferendum quid addendum vel quatenus inferendum sit, nostrae deliberationis moderamine sanciatur. ex supra dicto autem numero vehationis medietatem, quam sartis tectis iussimus deputari, separatim conveniet adscribi, ita ut praefecti urbi officium ad suam partem hanc curam pertinere cognoscat. dat. viii id. aug. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 aug. [?] 6).
CTh.14.6.4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad severum praefectum urbi. ut caementorum et calcis in urbe venerabili copiae minime derogetur, quisquis ex his quippiam sibi deferendum qualibet caelestis indulgentiae definitione contenderit, nihil prorsus accipiat, nisi quod cunctis moenibus fabricationique romanae superfluere ac redundare constiterit. dat. kal. april. antonio et syagrio conss. (382 apr. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
