Latin
Book 14, lines 14.1.156-14.1.166
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.156-166
Not analysed yet
CTh. 14. 6. 5
Impp. honorius et theodosius aa. aetio praefecto urbi. omnes fornaces per omne spatium, quod inter amphitheatrum et divi iuliani portum per litus maris extenditur, tolli praecipimus propter salubritatem urbis amplissimae et nostrarum aedium vicinitatem nec ulli in his locis coquendae calcis praeberi licentiam. dat. iiii non. octob. constantinopoli monaxio et plinta conss. (419 oct. 4).
CTh. 14. 7. 0. De collegiatis
CTh. 14. 7. 1 [=brev. 14. 1. 1]
Impp. arcad. et honor. aa. graccho consulari campaniae. de retrahendis collegiis vel collegiatis iudices competentes dabunt operam, ut ad proprias civitates eos, qui longius abierunt, retrahi iubeant cum omnibus, quae eorum erunt, ne desiderio rerum suarum loco originario non valeant attineri. de quorum agnatione haec forma servabitur, ut, ubi non est aequale coniugium, matrem sequatur agnatio, ubi vero iustum erit, patri cedat ingenua successio. dat. ix. kal. iun. mediolano, caesario et attico coss.
interpretatio. collegiati, si de civitatibus suis forte discesserint, ad civitatis suae officia cum rebus suis vel ad loca, unde discesserunt, revocentur: de quorum filiis haec servanda condicio* est, ut, si de colona vel ancilla nascuntur, matrem sequatur agnatio; si vero de ingenua et collegiato, collegiati nascuntur
CTh. 14. 7. 2 [3 h.]
Impp. honorius et theodosius aa. liberio praefecto praetorio. post alia: collegiatos et vitutiarios et nemesiacos signiferos cantabrarios et singularum urbium corporatos simili forma praecipimus revocari. quibus etiam supplicandi inhibendam facultatem esse censuimus, ne originem, quod fieri non potest, commutare ulla iussio videatur ac si forte per sacram auctoritatem cognoscitur aliqui liberatus, cessante beneficio ad originem revertatur. dat. vi kal. decemb. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 [409?] nov. 26).
CTh. 14. 8. 0. De centonariis et dendroforis
CTh. 14. 8. 1
Imp. constantinus a. ad evagrium praefectum praetorio. ad omnes iudices litteras dare tuam convenit gravitatem, ut, in quibuscumque oppidis dendrofori fuerint, centonariorum adque fabrorum collegiis adnectantur, quoniam haec corpora frequentia hominum multiplicari expediet. dat. xiiii kal. octob. naisso, accepta viii id. novemb. constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 sept. 18).