Latin
Book 14, lines 14.1.178-14.1.190
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.178-190
Not analysed yet
CTh. 14. 10. 0. De habitu, quo uti oportet intra urbem
CTh. 14. 10. 1pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad pancratium praefectum urbi. sine exceptione temporis matutini, dumtaxat intra moenia constitutus, nullus senatorum habitum sibi vindicet militarem, sed chlamydis terrore deposito quieta coloborum ac paenularum induat vestimenta. cum autem vel conventus ordinis candidati coeperit agitari vel negotium eius sub publica iudicis sessione cognosci, togatum eundem interesse mandamus. (382 ian. 12).
CTh. 14. 10. 1. 1
Officiales quoque, per quos statuta complentur ac necessaria peraguntur, uti quidem paenulis iubemus, verum interiorem vestem ad modum cingulis observare, ita tamen, ut discoloribus quoque palliis pectora contegentes condicionis suae necessitatem ex huiuscemodi agnitione testentur. (382 ian. 12).
CTh. 14. 10. 1. 2
Servos sane omnium, quorum tamen dominos sollicitudine constat militiae non teneri, aut byrris uti permittimus aut cucullis. (382 ian. 12).
CTh. 14. 10. 1. 3
Si quis de senatoribus statuta neglexerit, proprii auctoritate honoris exutus ingrediendi senatum iam non habeat potestatem officiales vero, sed et servi, qui pudoris non possunt dispendium sustinere, exilii poenam subire iubeantur: officio censuali viginti librarum auri non inmerito dispendiis subiugando, si culpam usurpationis huiusce aut dissimulatione subpresserit aut accepta pretii mercede subtraxerit. dat. prid. id. ianuar. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 ian. 12).
CTh. 14. 10. 2
Impp. arcadius et honorius aa. ad populum. usum tzangarum adque bracarum intra urbem venerabilem nemini liceat usurpare. si quis autem contra hanc sanctionem venire temptaverit, sententia viri illustris praefecti spoliatum eum omnibus facultatibus tradi in perpetuum exilium praecipimus. et cetera. dat. proposita romae in foro divi traiani caesario et attico conss. (397 apr. 7?) .
CTh. 14. 10. 3
Idem aa. flaviano praefecto urbi. intra urbem romam nemo vel bracis vel tzangis utatur. quod si quisquam post praeceptum nostrae clementiae in hac contumacia perduraverit, prout condicio siverit, cohercitus sacra urbe pelletur. et cetera. dat. viii id. iun. brixiae. theodoro v. c. cons. (399 iun. 6).