# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.191-204

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.191-14.1.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.191

CTh.14.10.4
Impp. honorius et theodosius aa. probiano praefecto urbi. maiores crines, indumenta pellium etiam in servis intra urbem sacratissimam praecipimus inhiberi, nec quisquam posthac impune hunc habitum poterit usurpare. si quis autem neglexerit nostrae sanctionis vigorem, ingenuus legis laqueos non evitet, servus operi publico vindicabitur. quod innotescere non solum intra urbem protinus, verum etiam in vicinis regionibus non licere sancimus. dat. prid. id. dec. ravennae d. n. theodosio a. vii et palladio conss. (416 dec. 12).
CTh.14.11.0. Quibus militantibus ad urbem non liceat accedere
CTh.14.11.1
Impp. arcadius et honorius aa. ad populum. post alia: agentes in rebus adque palatinos aliosque milites inferioris militiae exceptis his, quibus negotium aliquod aut munus fuerit iniunctum, omni penitus arceri urbis venerabilis iubemus accessu, ita ut, si quis nostri edicti auctoritatem violare temptaverit, deportatione plectatur. et cetera. dat. et proposita romae vii id. april. caesario et attico conss. (397 apr. 7).
CTh.14.12.0. De honoratorum vehiculis
CTh.14.12.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. nebridio praefecto urbi. omnes honorati seu civilium seu militarium dignitatum vehiculis dignitatis suae, id est carrucis biiugis, intra urbem sacratissimi nominis semper utantur. dat. iii kal. feb. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 ian. 30).
CTh.14.13.0. De iure italico urbis constantinopolitanae
CTh.14.13.1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad clearchum praefectum urbis constantinopolitanae. italici iuris auxilium arbitra aequitate renovamus. concessi igitur gratia beneficii publicis actibus intimetur et incisa tabulis debita sollemnitate permaneat. dat. prid. non. aug. hieropoli valentiniano et valente aa. conss. (370? 373? aug. 4).
CTh.14.14.0. De campo martio urbis romae
CTh.14.14.1
Impp. arcadius et honorius aa. ad populum. post alia: eos, qui in campo martio casas seu tuguria collocare temptaverint, sententia viri illustris praefecti spoliatos omnibus facultatibus tradi in perpetuum exilio praecipimus. et cetera. dat. et proposita romae in foro divi traiani caesario et attico conss. (397 apr. 7?).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
