Latin
Book 14, lines 14.1.205-14.1.217
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.205-217
Not analysed yet
CTh. 14. 15. 0. De canone frumentario urbis romae
CTh. 14. 15. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. ne pessimus panis populi romani usibus ministretur, sola ducentena milia modiorum frumenti integri adque intemerati iuxta priscum morem mensores et caudicarii levioribus pretiis pistoribus venundare cogantur. dat. vi id. iul. naisso divo ioviano et varroniano conss. (364 iul. 10).
CTh. 14. 15. 2
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad iulianum praefectum annonae. nautici aput curatorum vel magistratuum acta fateantur incorruptas sese species suscepisse eorumque, aput quos deponitur ista testatio, praesens aspectus probet nihil in his esse vitii. quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum pervenit, praefecturam iugiter observare praeceptum est. dat. xviii kal. iul. remis gratiano a. i et dagalaifo conss. (366 iun. 14).
CTh. 14. 15. 3pr.
Impp. arcadius et honorius aa. ad senatum. certum habetis, patres conscripti, quantum curarum impendimus pro vestris ac populi commodis; ideoque hac lege sancimus, ut, si quid frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est, speciali beneficio contra publicum commodum elicita non valeant. (397 apr. 15).
CTh. 14. 15. 3. 1
Urbani etiam usus frumenta si quando vel fortuna vel ratio in africae coegerit residere litoribus, adtingere nullus audeat aut mutatis directoriis quoquam praeter sacram urbem praescripti ullius innovatione transmittere. et cetera. dat. xvii kal. mai. mediolano caesario et attico conss. (397 apr. 15).
CTh. 14. 15. 4pr.
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. improborum petitiones, qui impudentius ausi sunt postulare pensiones aquae molarum, quae urbi venerabili annonas abundantius praestitissent, quinque librarum auri multa infligat, nisi ab hac petendi importunitate discedant. illos etiam, qui potestati praefecturae annonariae praesunt, et apparitores, qui isdem ministeriis obsecundant, par multa retineat, si cuiusquam improbissimi hominis consenserint vel paruerint voluntati. (398 apr. 12).
CTh. 14. 15. 4. 1
Simili autem poena teneantur, qui aliquid ex his horreis cellulisve, quae intra urbem romam adque in portu constitutae pistorio iure retinentur, sibimet tamquam possessione privata ausi fuerint vindicare. dat. prid. id. april. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 apr. 12).