# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.218-224

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.218-14.1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.218

CTh.14.15.5
Idem aa. messalae praefecto praetorio. neminem patimur in mutando canone urbis romae nostrae clementiae beneficium postulare. ideoque evidenti praeceptione consulentes non solum ea rescripta, quae quoquomodo potuerint impetrari, suscipi non sinimus, verum etiam illa vacuari, quae praeteritum quoque tempus elicuit. ac ne ullus subreptioni patescat aditus, eos, qui posthac commutari sibi canonem in fraudem venerandae urbis poposcerint, ad duplum retinendos esse decernimus, ut vetus dispositio suum robur obtineat. dat. prid. non septemb. altino theodoro v. c. cons. (399 sept. 4).
CTh.14.15.6
Idem aa. messalae praefecto praetorio. ne deinde facinora impunitate coalescant, evidenti praeceptione decernimus, ut a vicario ceterisque iudicibus, quos ex urbicario canone quidquam usurpasse constiterit, in quadruplum praesumpta poscantur, ita ut duplum iudices, duplum eorum officia cogantur inferre. deinceps autem nisi ab huiusmodi scelere temperetur, iudices deportationis poena retinendos, primates officiorum capitali supplicio subiugandos perpeti auctoritate sancimus. et cetera. dat. iiii kal. octob. altino theodoro v. c. cons. (399 sept. 28).
CTh.14.16.0. De frumento urbis constantinopolitanae
CTh.14.16.1
Impp. honorius et theodosius aa. monaxio praefecto urbi. quingentas auri libras partim a tui culminis indagine, partim amplissimi senatus grata illatione collectas ad prohibendam famem ita huic titulo consecramus, ut, quidquid super frumentaria comparatione titulus emptionis invenerit, in tribunalibus praefecturae urbanae sub gestorum testificatione pandatur, ut summa collecta et incrementa, quae venundato tritico accesserint, patrum insinuetur examini, omni adeo, quae contra hunc titulum temptabitur, usurpatione cessante, ut nec tuae sedis auctoritate nec cuiquam liceat cuiuscumque vel honestae occasionis obtentu haec perpensa ullo pacto convellere, ne non modo tot sententiarum violare munimina videatur, sed et familiari dispendio quatiatur et id, quod ex hac auri quantitate decerpserit, geminatum arcae frumentariae inferat. si quis autem privatim ad usus proprios intra urbem amplissimam frumentum comparare voluerit, habeat licentiam coemendi. dat. vi kal. mai. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 apr. 26).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
