# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.225-233

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.225-14.1.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.225

CTh.14.16.2
Idem aa. urso praefecto urbi. nulli, ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclytae memoriae constantino praestitutus nec non a divo pietatis meae avo auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumento, quod pro annona tribuitur, ad usus alios deputato cogentur sibi de publico emere quae aliis vendere potuissent. dat. x kal. aug. constantinopoli theodosio a. vii et palladio v. c. conss. (416 iul. 23).
CTh.14.16.3
Impp. theodosius et valentinianus aa. leontio praefecto urbi. sescentarum undecim auri librarum quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex memorata summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere sed sub gestorum testificatione certum fiat et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit, ad cumulum memoratae auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi. dat. v kal. decemb. constantinopoli ariobindo et aspare conss. (434 nov. 26).
CTh.14.17.0. De annonis civicis et pane gradili
CTh.14.17.1
Impp. valentinianus et valens aa. iovio praefecto urbi. quia comperimus nonnullos venditis aedibus panes earum penes se retinere, nulli liceat, ut aedes sequantur annonae. sane si qui ex huiusmodi titulo caduci sint panes, fisci viribus vindicentur. dat. vi kal. april. divo ioviano et varroniano conss. (364 mart. 27).
CTh.14.17.2
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. panis gradilis in alium gradum translatio inhibeatur et cognoscat officium praefecti annonae severissima sibi inminere supplicia, si ulterius translationem per gradus permiserit commutari. dat. v id. decemb. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 dec. [?] 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
