Latin
Book 14, lines 14.1.234-14.1.241
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.234-241
Not analysed yet
CTh. 14. 17. 3
Idem aa. ad maximum praefectum annonae. universi panem gradilem de gradibus adipiscantur neque cuiquam haec aut deferatur gratia aut imponatur iniuria, ut de pistrino accipiat. omni igitur studio hoc curabit officium sinceritatis tuae, ut, quaecumque illa sunt, quae diurna pistores alimentis popularibus praebent, omnia ea gradibus distribuant, non ex officinarum conductoribus promant. proposita pridie non. april. valentiniano et valente aa. conss. (368 apr. 4).
CTh. 14. 17. 4
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. ne quid super gradili pane fraudis oriretur, iussimus omne illud, quod populo penditur, palam in gradibus, non clam a pistoribus ministrari. proposita prid. non. april. valentiniano et valente aa. conss. (368 apr. 4).
CTh. 14. 17. 5
Idem aaa. ad populum. civis romanus, qui in viginti panibus sordidis, qui nunc dicuntur ardinienses, quinquaginta uncias comparabat, triginta et sex uncias in bucellis sex mundis sine pretio consequatur, ita ut ius in his nullus habeat officialis, nullus servus, nemo qui aedificiorum percipiat panem. quorum si quis se aliqua ratione fortasse inmerserit, adquisito pane privabitur proprium nihilo minus perditurus aut dabit pro condicione supplicium, eo, qui commissam detulit fraudem, et emptoris panes et venditoris habituro. popularibus enim, quibus non est aliunde solacium, quibus idem panis hodieque distrahitur, et eorum successoribus clementia nostra deputavit in quo nunc emitur loco propriis gradibus erogandum. quibus titulus figendus est aeneus, in quem et panis modus et percipientis nomen debebit incidi. et si ad tantum alicuius temeritas eruperit, ut aut per se aut per aliquem suorum sibi quolibet modo ius panis istius adque aereae tabulae suum voluerit nomen inserere, supra dictis condicionibus subiacebit. proposita romae kal. aug. valentiniano n. p. et victore conss. (369 aug. 1).
CTh. 14. 17. 6
Idem aaa. ad maximum praefectum annonae. si quis umquam actor procurator servusve senatoris usurpatum gradilem, gratificante aut vendente scriba vel etiam consentiente, perceperit, subiciatur eculei quaestioni. ac si eundem patuerit temeritate propria adque ignorante domino de perceptione panis illicite transegisse, ipse sub vinculis pistrino quod fraudabat inserviat si vero senatoris culpa id fuisse constiterit, domus eius fisci viribus adgregetur. ex aliis quoque, si quis rei familiaris facultatibus praeditus designatum crimen admiserit, cum his quae habet pistrini exercitio subiugetur. si quis etiam pauperrimus rerum erit, cogetur exhibere operariam servitutem. in scribas vero, quos constiterit nefas vetitum perpetrasse, vindex legum gladius exeratur. dat. xiiii kal. april. treviris valentiniano et valente conss. (370 mart. 19).