# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.242-249

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.242-14.1.249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.242

CTh.14.17.7
Idem aaa. clearcho praefecto urbi. vendendi de reliquo popularibus annonam consuetudinem derogamus, ut huiusmodi celebrata venditio omni careat firmitate. verum si quis urbe abeundum esse crediderit, panes ceteraque quae percipit in horreorum conditis reserventur, poscentibus iuxta legem eiusdem ordinis hominibus deferenda. quin lege proposita etiam quae fuerint fortasse distractae, ad originem propriam iusque revocamus, si quidem iustum est, ut in perpetuum suum quisque detineat et per succedaneas vices proprius ordo teneat, ut palatinus palatini, militis vero militaris, popularem annonam popularis exposcat nec alter alterius sibi expetens diversorum ordinum valeat miscere rationem. dat. viii kal. mai. modesto et arinthaeo conss. (372 apr. 24 [immo mai. 8]).
CTh.14.17.8
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. restuto praefecto urbi. si quis ex schola defecerit mortemque obierit, non ab alio corpore vacantes flagitentur annonae, sed ipsis scholis cessurae dividendaeque perdurent. dat. prid. id. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 iul. 14).
CTh.14.17.9
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. proculo praefecto urbis constantinopolitanae. annonas civicas in urbe constantinopolitana scholae scutariorum et scutariorum clibanariorum divi constantini adseruntur liberalitate meruisse. quarum ex magna parte inminutio facta perhibetur, quod alii eas putarunt tamquam proprias distrahendas, alii per successionum gradus hereditarium ius venire. sublimis igitur eminentia tua omnes eas, quas quoquomodo alienatas fuisse reppererit, his scholis, quibus donatae ac deputatae sunt, amota omni reluctatione restituet, habere enim debent earum perpetuitatem, quarum meruere compendium. dat. vii kal. aug. romae timasio et promoto conss. (389 iul. 26).
CTh.14.17.10
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. proculo praefecto urbi. annonas civicas non tam titulis dignitatum, quam singulorum viritim meritis adtributas ivi constantini liberalitate sat claruit. ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat quod gestum est vel hereditatis merito vel venditionis arbitrio. dat. vii kal. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 iun. 25).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
