# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.256-265

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.256-14.1.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.256

CTh.14.17.14
Idem aaa. clearcho praefecto urbi. inclytae recordationis pater clementiae nostrae post solitum canonem, qui urbi augustissimi nominis praebetur, certum annonarum modum de novo canone addendum esse constituit. et quia nonnullos absque liberalitate nostra ex ea quantitate annonas consequi compertum est, magnificentia tua nulli ex eo modo annonam faciat ministrari nisi qui vel liberalitate nostra perceperit vel super his, quae ab illustri sede magnitudinis tuae ei sunt deputatae, triumphalis dexterae nostrae confirmationem est consecutus. dat. xi kal. april. constantinopoli arcadio v et honorio v aa. conss. (402 mart. 22).
CTh.14.17.15
Idem aaa. monaxio praefecto urbi. dispositionem magnificentiae tuae de olei mensura firmam manere praecipimus, ut decem et octo per singulos sextarios scripulis ad certorum ordinum commodum moderante dispositione tua retentis ac distributis sextarius olei ad viginti unam semis unciam redigatur. quam mensuram certum designatis suggestione corporibus solacium constitutam nullius posthac fraude credimus adtemptandam. dat. xv kal. mar. basso et philippo conss. (408 febr. 15).
CTh.14.18.0. De mendicantibus non invalidis
CTh.14.18.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad severum praefectum urbi. cunctis adfatim. quos in publicum quaestum incepta mendicitas vocabit, inspectis exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, adque ea inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit, salva dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt. dat. xii kal. iul. patavi antonio et syagrio conss. (382 iun. 20).
CTh.14.19.0. De pretio panis ostiensis
CTh.14.19.1
Impp. arcadius et honorius aa. theodoro praefecto praetorio. panem ostiensem adque fiscalem uno nummo distrahi volumus. sancimus autem, ut nullus per sacrum rescriptum audeat pretium ampliare; qui si obtulerit supplicationem, duarum librarum auri multa ferietur. dat. prid. id. april. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 apr. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
