Latin
Book 14, lines 14.1.278-14.1.286
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.278-286
Not analysed yet
CTh. 14. 24. 0. De mensis oleariis
CTh. 14. 24. 1
Imp. constantinus a. ad cerealem praefectum annonae. mensae oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullus possit adserere dominium, vicenis follibus per officium distrahantur. sed si quis mensam oleariam praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis constrictus ad illyricum transmittatur poenam congruam luiturus. si quis autem mensam oleariam in dominio suo retinens vivendi cursum impleverit, eandem mensam ad successores proprios cum reliquis suis rebus hereditario poterit iure transmittere. dat. kal. mar. nicomediae, accepta viii id. april. romae ianuarino et iusto conss. (328 mart. 1).
CTh. 14. 25. 0. De frumento carthaginiensi
CTh. 14. 25. 1
Imp. constantinus a. ad catullinum proconsulem africae. si quis corpora aeneo frumento obnoxia distraxerit, ab omni interpellatione liber sit, quamvis alia corpora possederit sive coemerit libera ab aenei frumenti inquietudine. comparatores enim rerum obnoxiarum teneri oportet pro modo eius rei, quam adepti sunt, etiamsi extra liberalitatem rem fuerint consecuti. sed quia plerique ex magistratibus aenei frumenti pensitationi obnoxii vel ipsi sibi, dum administrant, alios subrogarunt vel redempti pro aliis alios creaverunt, rescissis subrogationibus ad eiusdem aenei frumenti pensitationem teneantur. illos enim solos ex subrogatis perseverare oportet, quos constiterit idoneos esse facultatibus et minus idoneorum loco non a redemptis magistratibus subrogatos. dat. prid. id. decemb. sirmi constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 [?] dec. 12).
CTh. 14. 26. 0. De frumento alexandrino
CTh. 14. 26. 1
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. in aestimatione frumenti, quod ad civitatem alexandrinam convehitur, quidquid de crithologiae et zygostasii munere et pro nauclerorum tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus. adque ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere. dat. v kal. feb. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 ian. 28).