# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.33-40

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.33-14.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.33

CTh.14.1.3
Idem aaa. trifolio praefecto praetorio. perire nolumus, quidquid aeternae urbi constat fuisse concessum; usque adeo privilegia vetusta servamus, ut nova, in quantum ratio permittit, beneficia praestare velimus. unde in defendendis decurialibus, quos binos esse ex singulis quibusque urbibus omnium provinciarum veneranda decrevit antiquitas, id observare debebis, quod vel priscorum principum constitutis vel nostris intellegis sanctionibus definitum. si quis vero decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat se decuriae interpellare debere iudicem. dat. xiiii kal. feb. mediolano timasio et promoto conss. (389 ian. 19).
CTh.14.1.4
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. exsuperantio, iulio et ceteris decurialibus. leges tam a superioribus principibus quam a divo patre nostro conditas nostra auctoritate firmamus. singulos itaque iudices scire volumus, ne quis huic collegio iniuriis corporalibus temptet notam adterere neque ab his commodis, quae rationibus adprobantur, audeat separare. huic etenim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam servari. dat. viii id. iul. romae honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 iul. 8).
CTh.14.1.5
Idem aaa. curtio praefecto praetorio. cum tot et tam evidentibus praeceptionibus sacris iam inde ab antiquis principibus, nostris quoque rescriptis decuriae sint sacratissimae urbis privilegia confirmata, adtamen quae saepius statuta sunt, hac etiam lege firmamus. et cetera. dat. vii id. april. ravennae honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 apr. [?] 7).
CTh.14.1.6
Impp. honorius et theodosius aa. bonosiano praefecto urbi. vellemus privilegia augere decuriae, nisi genus esset iniuriae antiquitati aliquid sociare. quare cuncti cognoscant quinque libras auri multae nomine propositas, si quo in loco eorum actibus ullius persona obrepere forte temptaverit. emolumenta omnia per diversos erepta redhiberi decernimus. in eos sane, qui contra divalia statuta venisse dicuntur, spectabilis vicarius africae vindictam ferre curabit. dat. vii kal. octob. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 sept. 25).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
