# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.55-68

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.55-14.1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.55

CTh.14.3.3pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. praedia rustica vel urbana, quae possident privato iure pistores, nec senatorem nec officialem comparare permittimus, contractu pari cum aliis non interdicto; quippe mercantes ad venditoris officium vocabuntur super hac emptione aput praefectum annonae testatione deposita. (364 iun. 2).
CTh.14.3.3.1
In donationibus vero filii excepti sunt et nepotes, eodem loco positis omnibus, qui qualibet proximitate iunguntur, quibus ideo non dempsimus beneficium largitatis, quia et paneficii necessitatem suscipere successionis iure coguntur. (364 iun. 2).
CTh.14.3.3.2
Haec forma servabitur et in testamentis aut donatione vel novissima voluntate, ut in extraneos collata non valeant, nisi pistoris officium sponte susceperint qui pistorum sunt munificentiam consecuti. dat. iiii non. iun. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 2).
CTh.14.3.4
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. optio concessa est his, qui e pistoribus facti sunt senatores, ut aut studio facultatum aut splendidissimo ordine segregati sint. quod si fuerint cupidi dignitatis, in tantam paneficii substantiam idoneos de suis subrogare cogantur, quantam ipsi exhibuere pistores. dat. viii id. iun. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 6).
CTh.14.3.5
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. filios pistorum, qui in parvula aetate relinquuntur, usque ad vicesimum annum aetatis a pistrini sollicitudine defendi iubemus. sane periculo totius corporis subrogari convenit pistores idoneos pro pupillis, sub hac videlicet condicione, ut post emensum vicesimum annum aetatis paterni muneris necessitatem subire cogantur, nihilo minus permanentibus pistoribus his, quos in locum eorum constat substitutos. dat. vi id. ian. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 ian. 8).
CTh.14.3.6
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. nulli liceat pistorum supplicatione delata subterfugiendi muneris impetrare licentiam. dat. vi id. ian. naissi divo ioviano et varroniano conss. (364 ian. 8).
CTh.14.3.7
Idem aa. ad viventium praefectum urbi. post quinquenni tempus emensum unus prior e patronis pistorum otio et quiete donetur, ita ut ei qui sequitur officinam cum animalibus servis molis fundis dotalibus, pistrinorum postremo omnem enthecam tradat adque consignet. dat. viii id. octob. altino divo ioviano et varroniano conss. (364 [367] oct. 8).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
