Latin
Book 14, lines 14.1.77-14.1.80
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.77-80
Not analysed yet
CTh. 14. 3. 12
Idem aa. ad claudium proconsulem africae. secundum parentis nostri constantini divale praeceptum omnibus lustris pistores ex officio, quod ei corpori constat addictum, ad urbem sacratissimam destinentur. in quo illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est, functionem pretio putet esse taxandam. veniant suo tempore, quos causa constringit et ita veniant, ut eos officium, quod tibi paret, pistorum patronis adque annonae praefecto aput publica monumenta consignet. quod si quis iudicum statuto tempore personam, quae est destinanda, non miserit, ipse profecto remanebit obnoxius functioni, cui subtraxisse probatur obnoxium. in officium quoque poena competens exeretur, quod aut dissimulatione neglexerit aut fraude subtraxerit iudicem suum super vi legis et consuetudinis admonere. dat. kal. decemb. treviris valentiniano et valente aa. conss. (370 dec. 1).
CTh. 14. 3. 13
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad olybrium praefectum urbi. non ea sola pistrini sint vel fuisse videantur, quae in originem adscripta corpori dotis nomen et speciem etiam nunc retentant, sed etiam ea, quae ex successione pistorum ad heredes eorum vel quos alios devoluta noscuntur, quo eorum quoque distractio inhibita evidentius cerneretur. in his vero solis liciti contractus eidem corpori reserventur, quae ad ipsos non hereditario pistorum nomine, sed privatorum institutione, liberalitate vel dote aut quolibet titulo, probantur esse transfusa et si qua ipsi ex privata munificentia consecuti in rebus humanis agentes in aliquem ex sociis, id est in pistorem alterum transtulerunt. ceterum si haec quoque in successione propria reliquere, etiam eadem dotis nomine et titulo nuncupamus, quia pistrino proficere convenit, quod aput pistorem eo vivente permansit. servabis igitur de cetero ordinem constitutum, ut, si vel donatione pistoris rem pistrino hereditatis successionisve meritis obligatam quicumque ex privatis a pistoribus fuerit consecutus, sciat corpori obnoxium vendere et alienare non posse, sed in sua causa et pistorum nomine ac iure residere. dat. kal. iun. treviris valentiniano nob. p. et victore conss. (369 iun. 1).