Latin
Book 14, lines 14.1.91-14.1.96
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 14.1.91-96
Not analysed yet
CTh. 14. 3. 19
Impp. arcadius et honorius aa. eusebio praefecto praetorio. pistores urbis aeternae praetermissa veteri consuetudine fundis vel praediis ad nihilum redactis, quae eorum corpori solacia certa praebebant, novos sibi quaestus excogitasse comperimus. ideoque in futurum provisionis remedia proferentes misso probatae industriae viro singulorum fundorum sive praediorum, quae pistorum corpori obnoxia sunt, vires discuti exquirique praecipimus, ut idem iure perpetuo idoneis adfixa praestatione tradantur adque conductores praestationis modum et solacia ministrent antiquitus constituta pistoribus. dat. vii id. iul. mediolano arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 iul. 9).
CTh. 14. 3. 20
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. adscripti semel per sententiam iudicis ordini pistorio subrepticia rescripta non quaerent, nec ulla eis supplicandi praestetur facultas. et qui huiusmodi sperare voluerit beneficia, quinque libras auri fisco nostro inferre cogetur. si quo enim casu vel oecultis vel ambitiosis hoc precibus elicuerit, iudex, cuius in iudicio haec fuerit prolata sententia, officium quoque eius, si consensum praebuerit impetratis, quinas auri libras aerario nostro inferent. dat. vii kal. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 apr. 25).
CTh. 14. 3. 21
Idem aa. et theodosius a. vitali praefecto annonae. nulli pistori nec posteris eius in privatas personas vel thymelicas vel eas, quae aurigandi studio detinentur, liceat coniugii societate transire, etiamsi huic facto omnium pistorum accedat adsensus, etiamsi nostra elicita fuerint aliqua subreptione rescripta. quod si quisquam in haec vetita adspirare temptaverit, sciat se verberibus adfectum deportatione puniendum facultatesque suas paneficio sociandas. quod si non statim officium gravitatis tuae in ipsis inceptis occurrerit, sed in suggestione cessaverit, in singulis familiis librarum auri decem multa feriatur: ita ut eae quoque personae cum patrimonio ad debitum officium revocentur, quae per huiusmodi nuptias in simili consortio fuerunt. omnes igitur, qui filias pistorum in consortium sortiti sunt, vel ex thymelicis vel aurigis vel universis privatis pistorio corpori ilico deputentur. dat. viii id. mart. ravennae d. n. theodosio a. i et rumorido v. c. conss. (403 mart. 8).