# Theodosii Imperatoris Codex 14.1.97-103

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 14, lines 14.1.97-14.1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/14.1.97

CTh.14.3.22
Impp. honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. quicumque illustris urbanae sedis vel annonariae potestatis apparitor clandestina fraude pistorem concusserit, accusatus adque convictus perpetuis paneficii nexibus addicatur. et cetera. dat. vii kal. ian. ravennae honorio a. xi et constantio ii v. c. conss. (417 dec. 26).
CTh.14.4.0. De suariis, pecuariis et susceptoribus vini ceterisque corporatis
CTh.14.4.1
Imp. constantinus a. ad pacatianum praefectum praetorio. quoniam suariorum corpus ad paucos devenit, iubemus eos adstante populo romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provenerit onus, ut his in medium publicae rationis eductis exemplum rei naviculariae proponatur. itaque dinoscant facultates proprias suariorum esse obnoxias muneri ac de duobus alterum eligant; aut retineant bona quae suariae functioni destricta sunt ipsique suario teneantur obsequio aut idoneos quos volunt nominent, qui necessitati idem satisfaciant. nullum enim vacare ab huius rei munere patimur, sed sive honoribus evecti sive quolibet versutiae genere fugerunt, revocari eos iubemus idque ipsum teste et audiente populo romano compleri ac nos super his consuli, ut animadvertamus in eos, qui hac tergiversatione usi sint; de reliquo functionis huius vacatione nulli penitus tribuenda, sed eo qui subripere potuerit post beneficium infirmatum, salutis etiam periculum subituro. dat. viii id. mart. romae optato et paulino conss. (334 mart. 8).
CTh.14.4.2
Idem a. lucrio verino. in arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat, quod ideo permissum est, ne in aestimando porcorum pondere licentia suariis praebeatur. quod si iuste porcos suarius aestimaverit, huic pecuniam possessor, cui pensitationis utriusque copia est indulta, numerabit. ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid adferatur, singulis quibusque annis ea pretia porcinae possessor adnumeret, quae usus publicae conversationis adtulerit. et quoniam non semper nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum et temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina praestetur. iudices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam tuam referant, quae in quibus locis sunt pretia porcinae, ut instructione hac a tua gravitate perpensa tunc demum suarii per diversa proficiscantur et pretia suscipiant, quae in his regionibus versari cognoveris. queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius comparent, cum, quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant; et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant, quanto maiora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos. dat. iii id. april. constantino a. vii et constantio c. conss. (326 [324] apr. 11).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
