# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.1-24

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.1-15.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.1

CTh.15.1.0. De operibus publicis
CTh.15.2.0. De aquaeductu
CTh.15.3.0. De itinere muniendo
CTh.15.4.0. De imaginibus imperialibus
CTh.15.5.0. De spectaculis
CTh.15.6.0. De maiuma
CTh.15.7.0. De scaenicis
CTh.15.8.0. De lenonibus
CTh.15.9.0. De expensis ludorum
CTh.15.10.0. De equis curulibus
CTh.15.11.0. De venatione ferarum
CTh.15.12.0. De gladiatoribus
CTh.15.13.0. De usu sellarum
CTh.15.14.0. De infirmandis his, quae sub tyrannis aut barbaris gesta sunt
CTh.15.15.0. Quod armorum usus interdictus est
CTh.15.1.0. De operibus publicis
CTh.15.1.1
Imp. constantinus a. ad flavianum proconsulem africae. nemo propriis ornamentis esse privandas existimet civitates: fas si quidem non est acceptum a veteribus decus perdere civitatem veluti ad urbis alterius moenia transferendum. dat. iiii non. feb. mediolano, accepta viii id. iul. constantino a. et caes. conss. (.... [357] febr. 2).
CTh.15.1.2
Idem a. menandro. propter neglegentiam iudicum, qui imperialia praecepta differunt, ad diversas provincias diversos misimus, qui ad scientiam nostram referant, quae vel diligentia promota viderint vel desidia corrupta culpaverint. monendi autem iudices sunt, qui instaurare publica opera debent, ut de effectis eis potius quam inchoatis ad nostram scientiam referant, nisi forte iusta ratione petendum sit aliquos, si forte defuerint, impensarum titulos provideri. de rebus autem praecipuis maximisque, non de quibuscumque vilissimis nostrum debent interpellare consilium. dat. iii id. april. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 apr. 11).
CTh.15.1.3
Idem a. secundo praefecto praetorio. provinciarum iudices commoneri praecipimus, ut nihil se novi operis ordinare ante debere cognoscant, quam ea compleverint, quae a decessoribus inchoata sunt, exceptis dumtaxat templorum aedificationibus. dat. iii kal. iul. constantino a. vii et constantio c. conss. (326 [362] iun. 29).
CTh.15.1.4
Idem a. have, felix, carissime nobis. omnis intra centum pedes vicinitas, quantum ad horrea pertinet, arceatur ac si quid constructum fuerit, diruatur, quoniam experimentis nuperrimis palam factum est aedificiorum, quae horreis adhaerebant, incendiis fiscales copias laborasse. quod si quis aedificandi amore publica damna neglexerit, non solum quod construxit, sed omnes res eius et quidquid in suo iure habuit, fisco adiudicari praecipimus. dat. xi kal. aug. sirmio constantino a. iiii et constantio c. conss. (326 iul. 22).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
