Latin
Book 15, lines 15.1.113-15.1.120
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.113-120
Not analysed yet
CTh. 15. 1. 46
Idem aaa. aemiliano praefecto urbi. aedificia privatorum publicis aedibus adhaerentia sive superposita destrui tollique praecipimus. et in posterum id aperte sancimus, ut, si qui aedificandi iuxta publicas aedes animos dederit, quindecim pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricati loci destructionis quandoque futurae non timeat detrimentum. dat. xi kal. nov. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss. (406 oct. 22).
CTh. 15. 1. 47
Impp. honorius et theodosius aa. monaxio praefecto urbi. quicumque locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur. quod privatorum non est parietibus coartandum, nam imperio magna ab universis secreta debentur: ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit, in futurum etiam universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. dat. viiii kal. mar. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 febr. 21).
CTh. 15. 1. 48
Idem aa. bonosiano praefecto urbi. nihil ex his, quae instaurationi ornatibusque singulis deputavit antiquitas, nullius colore occasionis auferri volumus. igitur a futuro proximo consulatu universa praedictae urbi debitorum vectigalium illibata augmenta pervaleant. dat. iiii kal. decemb. ravennae post cons. varanae v. c. (411 nov. 28).
CTh. 15. 1. 49
Idem aa. herculio praefecto praetorio illyrici. constructioni murorum et comparationi transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur, ita ut in his dumtaxat titulis universi pro portione suae possessionis et iugationis ad haec munia coartentur, quo ita demum, a summis ad infimos usque sarcina decurrente, ferendi oneris non leve solacium, sed in commune omnibus profuturum communi labore curetur. quod in partibus dumtaxat illyricianis nostram clementiam statuisse tua sublimitas recognoscat. dat. v id. april. constantinopoli dd. nn. honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 apr. 9).