Latin
Book 15, lines 15.1.170-15.1.181
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.170-181
Not analysed yet
CTh. 15. 5. 2pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. rufino praefectum praetorio. nullus omnino iudicum aut theatralibus ludis aut circensium certaminibus aut ferarum cursibus vacet nisi illis tantum diebus, quibus vel in lucem editi vel imperii sumus sceptra sortiti, hisque ut ante meridiem tantum sollemnitati pareant, post epulas vero ad spectaculum redire desistant. (386 [392-395] mai. 20).
CTh. 15. 5. 2. 1
In quo tamen omnes, sive iudices sive privati, nihil penitus auri praemio dandum esse cognoscent, quod solis licet consulibus, quibus erogandi moderationem vitae meritis permisimus. (386 [392-395] mai. 20).
CTh. 15. 5. 2. 2
Illud etiam praemonemus, ne quis in legem nostram, quam dudum tulimus, committat, nullum solis die populo spectaculum praebeat, nec divinam venerationem confecta sollemnitate confundat. dat. xiii kal. iun. heracleae honorio nob. p. et evodio v. c. conss. (386 [392-395] mai. 20).
CTh. 15. 5. 3
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. nemo iudicum ex quacumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos curules aurigas cives temptet traducere, ne, dum popularibus plausibus intemperate serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam, ita ut, si quis hanc violaverit iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. dat. viii id. aug. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 aug. 6).
CTh. 15. 5. 4
Imp. theodosius a. isidoro praefecto illyrici. delforum curiae facultates novis damnis frequenter adtritas relatio tui culminis intimavit. ideoque praeceptis ad universas illyrici civitates iudicesque transmissis notum omnibus faciat nullum penitus spectacula oportere sollemnia urbis aeternae populis exhibere, sed unumquemque civium intra propriam civitatem debere solitae devotionis officia, prout patrimonii sui vires patiuntur, implere, gravissimae poenae interminatione proposita non solum contra eos, qui huiusmodi functiones crediderint exigendas, sed etiam contra ordinarios ubique rectores. dat. x kal. mai. constantinopoli victore v. c. cons. (424 apr. 22).
CTh. 15. 5. 5
Idem a. et valentinianus caes. asclepiodoto praefecto praetorio. dominico, qui septimanae totius primus est dies, et natali adque epifaniorum christi, paschae etiam et quinquagesimae diebus, quamdiu caelestis lumen lavacri imitantia novam sancti baptismatis lucem vestimenta testantur, quo tempore et commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur, omni theatrorum adque circensium voluptate per universas urbes earundem populis denegata totae christianorum ac fidelium mentes dei cultibus occupentur. si qui etiamnunc vel iudaeae impietatis amentia vel stolidae paganitatis errore adque insania detinentur, aliud esse supplicationum noverint tempus, aliud voluptatum. ac ne quis existimet in honorem numinis nostri veluti maiore quadam imperialis officii necessitate compelli et, nisi divina religione contempta spectaculis operam praestat, subeundam forsitan sibi nostrae serenitatis offensam, si minus circa nos devotionis ostenderit quam solebat, nemo ambigat, quod tunc maxime mansuetudini nostrae ab humano genere defertur, cum virtutibus dei omnipotentis ac meritis universi obsequium orbis impenditur. dat. kal. feb. constantinopoli theodosio a. xi et valentiniano caes. i conss. (425 febr. 1).