# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.182-193

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.182-15.1.193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.182

CTh.15.6.0. De maiuma
CTh.15.6.1
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. clementiae nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia redderetur, ita tamen, ut servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret. dat. vii kal. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 apr. 25).
CTh.15.6.2
Idem aa. aureliano praefecto praetorio. post alia: ludicras artes concedimus agitari, ne ex nimia harum restrictione tristitia generetur. illud vero quod sibi nomen procax licentia vindicavit, maiumam, foedum adque indecorum spectaculum, denegamus. dat. vi non. octob. constantinopoli theodoro v. c. cons. (399 oct. 2).
CTh.15.7.0. De scaenicis
CTh.15.7.1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad viventium praefectum urbi. scaenici et scaenicae, qui in ultimo vitae ac necessitate cogente interitus inminentis ad dei summi sacramenta properarunt, si fortassis evaserint, nulla posthac in theatralis spectaculi conventione revocentur. ante omnia tamen diligenti observari ac tueri sanctione iubemus, ut vere et in extremo periculo constituti id pro salute poscentes, si tamen antistites probant, beneficii consequantur. quod ut fideliter fiat, statim eorum ad iudices, si in praesenti sunt, vel curatores urbium singularum desiderium perferatur, quod ut inspectoribus missis sedula exploratione quaeratur, an indulgeri his necessitas poscat extrema suffragia. dat. iii id. feb. treviris gratiano a. ii et probo v. c. conss. (371 [367] febr. 11).
CTh.15.7.2
Idem aaa. ad iulianum proconsulem africae. ex scaenicis natas, si ita se gesserint, ut probabiles habeantur, tua sinceritas ab inquietantium fraude direptionibusque submoveat. eas enim ad scaenam de scaenicis natas aequum est revocari, quas vulgarem vitam conversatione et moribus exercere et exercuisse constabit. dat. viii id. sept. mogontiaci gratiano a. ii et probo conss. (371 sept. 6).
CTh.15.7.3
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad hesperium proconsulem africae. non invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut agonis spectacula reformentur. verumtamen cum primates viri populi studiis ac voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas, quae volentium celebretur impensis. dat. vi id. mart. treviris valente v et valentiniano aa. conss. (376 mart. 19).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
