# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.247-260

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.247-15.1.260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.247

CTh.15.13.0. De usu sellarum
CTh.15.13.1
Impp. arcadius et honorius aa. claudio praefecto urbi. exceptis plebeis scaenicis et qui spectaculo sui praebuit populo materiam voluptatis et tabernariis, ceteris omnibus usum sellarum et sedendi ac conveniendi in publicum tribuimus facultatem. dat. viii kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 dec. 25).
CTh.15.14.0. De infirmandis his, quae sub tyrannis aut barbaris gesta sunt
CTh.15.14.1
Imp. constantinus a. ad constantium praefectum praetorio. remotis licini tyranni constitutionibus et legibus omnes sciant veteris iuris et statutorum nostrorum observari debere sanctionem. proposita xvii kal. iun. crispo iii et constantino iii caess. conss. (324 mai. 16).
CTh.15.14.2
Idem a. ad universos provinciales. tyranni et iudicum eius gestis infirmatis nemo per calumniam velit quod sponte ipse fecit evertere nec quod legitime gestum est. dat. prid. id. feb. paulino et iuliano conss. (325 febr. 12).
CTh.15.14.3
Idem a. antiocho praefecto vigilum. quae tyrannus contra ius rescripsit non valere praecipimus, legitimis eius rescriptis minime impugnandis. dat. viii id. iul. romae constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iul. 8).
CTh.15.14.4
Idem a. ad senatum. super his, qui ex senatoribus ad navicularium munus a tyranno deiecti sunt ac restitui suis natalibus deprecantur, placuit vestrae sanctitati iudicium examenque mandare, ut vos eligatis, qui splendori vestro patrimonii viribus et honestate vivendi et natalium dignitate respondent. incongruum est enim tantae dignitatis arbitrium alteri potius quam vestris suffragiis sententiisque conmittere. eorum autem, quos ut dignos elegeritis, nomina praefectus urbis nobis insinuet, ut vestrum iudicium comprobemus. dat. id. iul. constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iul. 15).
CTh.15.14.5
Imp. constantius a. et constans c. ad universos provinciales et populum. quae tyrannus vel eius iudices contra ius statuerunt, infirmari iubemus reddita possessione expulsis, ut qui vult ab initio agat. emancipationes autem et manumissiones et pacta sub eo facta et transactiones valere oportet. dat. iii non. nov. mediolano constantio a. v et constante conss. (352 nov. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
