Latin
Book 15, lines 15.1.25-15.1.37
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.25-37
Not analysed yet
CTh. 15. 1. 5
Impp. constantius et constans aa. have, catulline, karissime nobis. plurimi inmunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt. itaque omnes iubemus inquiri, ut eorum nomina adque etiam privatas indulgentias lenitudo nostra cognoscat. et infra: iam nunc tamen iussimus, ut adversus fas elicitas inmunitates per detrimenta comperissent et in lucro habere desistant. in posterum aditus similia cupientibus obstruatur. dat. vi kal. aug. sirmi urso et polemio conss. (338 iul. 27).
CTh. 15. 1. 6
Idem aa. ad marcellinum comitem orientis. quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. dat. v non. octob. constantinopoli limenio et catullino conss. (349 oct. 3).
CTh. 15. 1. 7
Idem aa. ad senatum. quoniam diversi iudices nonnulla opera in quibusdam aestimant urbibus extruenda, ad huiusmodi necessitatem senatorum substantia non vocetur. eos quoque senatores, quibus per diversas provincias fuerit sollicitudo commissa, fretos sanctione nostra huiuscemodi temptamentis decet constanter obsistere, ne senatoriae facultates harum rerum contemplatione vexentur. dat. v non. mai. tauro et florentio conss. (361 mai. 3).
CTh. 15. 1. 8
Idem a. ecdicio praefecto aegypti. oportuit praetoria iudicum et domos iudiciarias publico iuri adque usui vindicari. sed quia salubris nostra dispositio dilata est, nunc saltem tradatur effectui. et cetera. proposita iiii non. decemb. antiochiae mamertino et nevitta conss. (362 dec. 2).
CTh. 15. 1. 9 [=brev. 15. 1. 1]
Imp. iulianus a. ecdicio pf. aegypti. post alia: comperimus, super ergasteria publica, quae ad ius pertinent civitatis, plerosque sibi domos exstruxisse. praecipimus ergo, eos inconcusso iure, quae aedificaverunt, possidere. pp. iv. non. dec. antiochiae, mamertino et nevitta coss.
interpretatio. si quis in civitate consistens in locis publicis sibi domos forte construxerit, eas sine inquietudine aliqua possideat
CTh. 15. 1. 10
Idem a. ad rufinum. quicumque cuiuslibet ordinis dignitatis aliquod opus publicum quoquo genere obscura interpretatione meruerit, fructu talis beneficii sine aliqua dubitatione privetur. non solum enim revocamus quod factum est, verum etiam in futurum cavemus, ne qua fraude temptetur. dat. vii id. dec. aquileiae mamertino et nevitta conss. (362 dec. 7).