# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.261-268

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.261-15.1.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.261

CTh.15.14.6
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. trifolio praefecto praetorio. nullus sibi honorem audeat vindicare, quem tyrannica concessit audacia, sed ad pristinum statum damnata praesumptio revocetur. dat. x kal. octob. aquileiae theodosio a. ii et cynegio conss. (388 sept. 22).
CTh.15.14.7
Idem aaa. trifolio praefecto praetorio. omne iudicium, quod vafra mente conceptum iniuriam, non iura reddendo maximus infandissimus tyrannorum credidit promulgandum, damnabimus. nullus igitur sibi lege eius, nullus iudicio blandiatur. dat. vi id. octob. mediolano theodosio a. ii et cynegio conss. (388 oct. 10).
CTh.15.14.8
Idem aaa. constantiano praefecto praetorio galliarum. omnes, qui tyranni usurpatione provecti cuiuslibet acceperunt nomen illicitum dignitatis, codicillos adque epistulas et promere iubemus et reddere. iuris quoque dictionem adque sententias, quas promere nequiverunt qui iudicum nomen habere non potuerunt, ex omnibus publicorum monumentorum scriniis iubemus auferri, ut abolita auctoritate gestorum nullus his iudicatis conetur inniti, quae et tempore et auctore delentur. exceptis his tantum negotiis adque in sui integra firmitate mansuris, quae conventionibus pactisque finita sunt, si dolo metuve caruerunt: his quoque pariter exceptis, quae donatio transtulit, emancipatio liberavit, contulit manumissio praemia meritae servitutis, quia in his omnibus voluisse sat iuris est. dat. xviiii kal. feb. mediolano timasio et promoto vv. cc. conss. (389 ian. 14).
CTh.15.14.9
Impp. arcadius et honorius aa. andromacho praefecto urbi. valeat omnis emancipatio tyrannicis facta temporibus; valeat a dominis concessa libertas; valeat celebrata et actis quibuslibet inserta donatio; valeat deficientium omne iudicium; valeat universa venditio; valeant sententiae iudicum privatorum - convelli enim iudicium non oportet - quos partium elegit adsensus et compromissi poena constituit; valeant conceptae sollemniter pactiones; valeant scripturae, quibus aut fides rerum aut ratio probatur aut debitum; valeant apud quemlibet habitae spontaneae professiones; valeat deposita super instituenda lite testatio valeat impetratio iuris communium liberorum; valeat procuratio scaevis mandata temporibus; datus tutor vel curator optineat firmitatem; valeat in sponsam perfecta largitio; doli ac vis et metus inchoata actio in tempus legitimum perseveret; bonorum admissa possessio et adfectus adeundae hereditatis obtineat et interdicti beneficium non amittat; valeat in integrum restitutionis petitum auxilium; valeat vindicatio....Identidem desiderata tribuatur; locatio et conductio inviolabilem obtineant firmitatem; interdicti beneficia tempora infausta non mutilent postulata inofficiosi actio et inmodicarum donationum rescissio petita servetur; beneficia transacta non titubent; sacramento terminata permaneant; pignoris adque fiduciae obligatio perseveret. stent denique omnia, quae in placitum sunt deducta privatum, nisi aut circumscriptio subveniet aut vis aut terror ostenditur. funestorum tantum consulum nomina iubemus aboleri, ita ut his reverentia in lectione recitantium tribuatur, qui tunc in oriente annuos magistratus victuris perpetuo sunt fascibus auspicati; tempus vero ipsum, ac si non fuerit, aestimetur, si quidem tunc temporis omissa aliqua praescriptio taciturnitatis etiam de illis, quae confirmavimus, non possit obponi. dat. xi kal. mai. mediolano olybrio et probino conss. (395 apr. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
