# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.277-283

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.277-15.1.283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.277

CTh.15.14.14 [=brev.15.3.1]
Impp. honor. et theodos. aa. constantio comiti et patricio. sub clade barbaricae depopulationis, si qua aut per fugam aut per congregationem infelicium populorum indigne invidioseque commissa sunt, ad invidiam placatarum legum a callidis litigatorum obiectionibus non vocentur. habeant omnium criminum impunitatem, qui evadendi forsitan non habuerant facultatem, nisi eos eadem crimina iuvissent; non enim crimen dicitur, quod mortis adegit impulsus. ex quo animadvertere cunctos litigatores congruum est, si quid depraedationis agnoverint, se recepturos, si tamen, in eorum, quos pulsaverint, facultatibus abundare aut residere id, potuerint comprobare. dat. kal. mart. ravenna, d.N. theodos. a. vii. et palladio v. c. coss.
interpretatio. quicumque* hostium terrore compulsus, dum mortem timet excipere, ad depraedandum se cum hostibus fortasse coniunxerit, non propter hoc vocetur ad crimen, quod pro conservanda vita fecit invitus. sane si quid apud eum de praeda resederit et residuum invenitur, quod evidenter agnoscitur, hoc solum reddere domino sine calumnia compellatur
CTh.15.15.0. Quod armorum usus interdictus est
CTh.15.15.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad buleforum consularem campaniae. nulli prorsus nobis insciis adque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur. dat. iii non. octob. altino divo ioviano et varroniano conss. (364 oct. 5).
Theodosian Code Ius Romanum The Latin Library The Classics Page

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
