# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.38-47

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.38-15.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.38

CTh.15.1.11
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. intra urbem romam aeternam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt. ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. dat. viii kal. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss. (364 mai. 25).
CTh.15.1.12
Idem aa. ad symmachum. horrea fiscalia apud urbem romam nec non etiam portus in usus translata privatos cognovimus. haec ad pristinum....Inferioribus horreorum frumenta condantur, quae natura loci et umore vitiantur. annonas quoque horreis antiquitus deputatas hos redhibere compelles, qui eas in damna publica ausi sunt occupare, quarum substantiam enthecae populi romani proficere praecipies. sane quos invenies fabricarum destructionis auctores, ad reparationem necessario tenebis. dat. vi id. iun. naisso divo ioviano et varroniano conss. (364 iun. 8).
CTh.15.1.13
Idem aa. tautomedi duci daciae ripensis. in limite gravitati tuae commisso praeter eas turres, quas refici oportet, si forte indigeant refectione, turres administrationis tempore quotannis locis opportunis extrue. quod si huius praecepti auctoritatem neglexeris, finita administratione revocatus in limitem ex propriis facultatibus eam fabricam, quam administrationis tempore adiumentis militum et impensis debueras fabricare, extruere cogeris. dat. xiii kal. iul. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 [?] iun. 19).
CTh.15.1.14
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. praesumptionem iudicum ulterius prohibemus, qui in eversionem abditorum oppidorum metropoles vel splendidissimas civitates ornare se fingunt transferendorum signorum vel marmorum vel columnarum materiam requirentes. quod post legem nostram sine poena admittere non licebit, praesertim cum neque novam constitui fabricam iusserimus, antequam vetera reformentur, et, si adeo aliquid fuerit inchoandum, ab aliis civitatibus conveniat temperari. dat. kal. ian. mediolano valentiniano et valente conss. (365 ian. 1).
CTh.15.1.15
Idem aa. ad dracontium. lex sancientibus nobis rogata est, quae iudices omnes et rectores provinciarum edicto suo adque auctoritate cohibet aliquid novi operis adripere, priusquam ea, quae victa senio fatiscerent, repararent. quae nunc etiam credidimus repetenda. dat. xiiii kal. mar. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 feb. 16).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
