# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.48-55

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.48-15.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.48

CTh.15.1.16
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. censura tua hanc iudicibus licentiam penitus amputabit, ne aliquid novellum adgrediantur opus veterum illustrium fabricarum reparatione neglecta. in eo sane larga ac benigna his licentia tribuetur, ut ornamenta urbium ac decora marmorum, quae in aliquo senium temporis sentiunt, ad speciem pristinam et usum congruae utilitatis instaurent. ceterum nihil auspicari quemquam novi operis patieris exceptis stabulorum fabricis, quae ex usu publico, si ita res tulerit, non prohibemus institui. dat. id. mar. senigallia valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 15).
CTh.15.1.17
Idem aa. ad valentinianum consularem piceni. si quid sinceritas tua his urbibus, quibus praeest, putaverit deferendum, instaurare antiquum opus rectius poterit quam novum inchoare. sane si quid reparationi alicuius operis postulandum erit, non in pecunia, sed in ipsis speciebus postulare te par est. si loca aliqua indigent novis stabulis aut horreis, videris exaedificare etiam, si emolumenta publica adverteris postulare. dat. prid. non. octob. valentiniano et valente aa. conss. (365 oct. 6).
CTh.15.1.18
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad probum praefectum praetorio. rectores provinciarum quodcumque opus inchoandum esse necessario viderint in aliqua civitate, id arripere non dubitent. si civitatis eius res publica tantum in tertia pensionis parte non habeat, quantum coeptae fabricae poscat impendium, ex aliarum civitatum rei publicae canone praesumant, tertiae videlicet portionis. proposita vii kal. feb. sirmio gratiano a. iii et equitio conss. (374 ian. 26).
CTh.15.1.19
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad senatum. post alia: nemo praefectorum urbis aliorumve iudicum, quos potestas in excelso locat, opus aliquod novum in urbe roma inclyta moliatur, sed excolendis veteribus intendat animum. novum quodque opus qui volet in urbe moliri, sua pecunia, suis operibus absolvat, non contractis veteribus emolumentis, non effossis nobilium operum substructionibus, non redivivis de publico saxis, non marmorum frustis spoliatarum aedium deformatione convulsis. lecta in senatu valente v et valentiniano aa. conss. (376.....).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
