# Theodosii Imperatoris Codex 15.1.68-75

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 15, lines 15.1.68-15.1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/15.1.68

CTh.15.1.26
Idem aaa. polemio praefecto praetorio illyrici et italiae. quotiens clariores urbes per singulas quasque provincias expensis propriis et vectigalibus maiorem pecuniam absolvendi cuiuslibet operis necessitate deposcunt, id ex minorum viribus vindicetur, ita ut non ante poscatur, quam omnis summa, quae isdem ex suis compendiis quaeri solet, instaurandis aedibus adsumatur. consequens vero erit, ut in notitiam serenitatis nostrae, quotiens habita fuerit haec vectigalium usurpatio, dirigatur, quantum fuerit aliunde praesumptum, per quos expensum, quatenus consummatum. dat. xvii kal. feb. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 ian. 16).
CTh.15.1.27
Idem aaa. albino praefecto urbis romae. augustae in partibus civitatis magis antiqua reddi convenit quam inchoari supervacua. nosse itaque par est officium magnitudinis tuae et ceteros, a quibus sumptus huiusmodi operibus de aerario praebebuntur, accepto omnino non ferri, si quis per usurpationem opus praeter conscientiam nostram intra aeternam urbem voluerit publica collatione construere. ideoque summam omnem, quae illi contra interdictum forte praebebitur, pecunia sua et propriis facultatibus pendet, sequestrata condemnatione librarum auri decem, quae plectet sacrilegam contemnentis audaciam. dat. prid. non. april. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 apr. 4).
CTh.15.1.28
Idem aaa. polemio praefecto praetorio illyrici et italiae. si quis novum opus in qualibet civitate sustollere audacius quam consultius molietur, de proprio se collaturum sumptus et perfecturum quod coeperit noscat. nihil quippe dispensatoribus ex hoc usu feremus accepto, et contra officium adque ipsum iudicem auri pondo dena constringent, ut saltem metu, quod facere sponte debuerant, reficiendis vetustioribus impendant laborem. dat. prid. non. april. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio v. c. conss. (390 apr. 4).
CTh.15.1.29
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. aureliano praefecto urbi. ne quis iudicum nova aedificia moliatur, cum opera nonnulla aut coepta penderent aut neglecta nutarent. dat. iii kal. mar. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 febr. 27).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
