Latin
Book 15, lines 15.1.76-15.1.86
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.76-86
Not analysed yet
CTh. 15. 1. 30
Idem aaa. aureliano praefecto urbi. si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. de aedificiis vero maioris meriti ad nostram scientiam referetur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. dat. iii kal. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 febr. 27).
CTh. 15. 1. 31pr.
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. si qui iudices perfecto operi suum potius nomen quam nostrae perennitatis scripserint, maiestatis teneantur obnoxii. (394 iul. 5).
CTh. 15. 1. 31. 1
Illud etiam repetita sanctione decernimus, ut nemini iudicum liceat novis molitionibus industriae captare famam. quod si quis in administratione positus sine iussu nostro aedificii alicuius iacere fundamenta temptaverit, is proprio sumptu et iam privatus perficere cogetur quod ei non licuerat inchoare, nec provincia permittetur abscedere prius, quam ad perfectam manum coeptum perduxerit et, si quid de quibuslibet publicis titulis in ea ipsa fabrica praecepto eius impensum fuerit, reformarit. dat. iii non. iul. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 iul. 5).
CTh. 15. 1. 32 [=brev. 15. 1. 2]
Impp. arcad. et honor. aa. eusebio comiti sacrarum largitionum. ne splendidissimae urbes vel oppida vetustate labantur, de reditibus fundorum iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum subustioni deputamus. dat. xi. kal. iul. mediolano, olybrio et probino coss.
interpretatio. quoties aedificia vetustate consumpta* necesse fuerit reparari, ad ipsam reparationem tertiam partem de proprio fiscus impendat
CTh. 15. 1. 33
Idem aa. have, vincenti, karissime nobis. praecipua nobis cura est, ne aut provinciales nostri superindictionibus praegraventur aut opera publica pereant vetustate collapsa. singuli igitur ordines civitatum ad reparationem moenium publicorum nihil sibi amplius noverint praesumendum praeter tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisque rei publicae quotannis conferri solet, sicut divi parentis nostri valentiniani senioris deputavit auctoritas. dat. iii non. iul. mediolano olybrio et probino conss. (395 iul. 5).