# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.132-139

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.132-16.1.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.132

CTh.16.2.42.3
Loco autem mortuorum viro spectabili praefecto augustali subrogandi dedimus potestatem sub ea condicione, quae superius designatur. dat. iii kal. octob. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. (416 sept. 29).
CTh.16.2.43
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. parabalani, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, quingentos esse ante praecepimus. sed quia hos minus sufficere in praesenti cognovimus, pro quingentis sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalani ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus. si qui autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur; ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur super isdem parabalanis vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque, sicut iam statutum est, custodiendis. dat. iii non. feb. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 febr. 3).
CTh.16.2.44pr. [=brev.16.1.6pr.]
Impp. honor. et theodos. aa. palladio pf. p. eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. quicumque* igitur cuiuscumque* gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant; hac eis tantum facultate concessa, ut matres, filias atque germanas intra domorum suarum septa contineant. in his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit.
CTh.16.2.44.1 [=brev.16.1.6.1]
Illas etiam non relinqui castitatis hortatur affectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium. neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. dat. viii. id. mai. ravenna, d.N. theodos. a. ix. et constantio iii. v. c. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
