Latin
Book 16, lines 16.1.140-16.1.151
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.140-151
Not analysed yet
interpretatio. quicumque* clericatus utuntur officio, extranearum mulierum familiaritatem habere prohibentur; matrum, sororum vel filiarum sibi solatia intra domum suam noverint tantum esse concessa, quia nihil turpe in talibus personis fieri vel cogitari lex naturae permittit. illae vero mulieres sunt in solatio retinendae, quae in coniugio fuerunt ante officium clericatus
CTh. 16. 2. 45
Idem aa. philippo praefecto praetorio illyrici. omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, per omnes illyrici provincias servari praecipimus. tum si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis constantinopolitanae, quae romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. dat. prid. id. iul. eustathio et agricola conss. (421 iul. 14).
CTh. 16. 2. 46
Impp. theodosius a. et valentinianus caes. georgio proconsuli africae. post alia: privilegia praeteritarum legum ecclesiae sive clericis delata serventur. et cetera. dat. prid. non. iul. aquileiae d. n. theodosio a. xi et valentiniano caes. conss. (425 iul. 6 vel aug. 4).
CTh. 16. 2. 47pr.
Idem a. et caes. basso comiti rerum privatarum. privilegia ecclesiarum omnium, quae seaculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, scilicet ut quidquid a divis principibus constitutum est vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarant, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur. (425 oct. 8 [aug. 6]).
CTh. 16. 2. 47. 1
Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares iudices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus. fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. et cetera. dat. viii id. octob. aquileiae d. n. theodosio a. xi et valentiniano c. conss. (425 oct. 8 [aug. 6]).
CTh. 16. 3. 0. De monachis
CTh. 16. 3. 1
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. quicumque sub professione monachi repperiuntur, deserta loca et vastas solitudines sequi adque habitare iubeantur. dat. iiii non. sept. veronae valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 sept. 2).