Latin
Book 16, lines 16.1.165-16.1.175
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.165-175
Not analysed yet
CTh. 16. 4. 5. 1
Quam formam in nummulariis ceterisque huius almae urbis corporibus volumus sub poena graviore servari, ut unumquodque corpus pro his, qui de suo numero conventus celebrare illicitos detegentur, ad quinquaginta pondo auri solutionem multae nomine adstringatur. dat. iii id. sept. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 sept. 11).
CTh. 16. 4. 6
Idem aaa. eutychiano praefecto praetorio. rectores provinciarum moneantur, ut conventus eorum arceantur illiciti, qui orthodoxarum religione subfulti spretis sacrosanctis ecclesiis alio convenire conantur: his, qui ab arsaci theofili porfyri reverentissimorum sacrae legis antistitum communione dissentiunt, ab ecclesia procul dubio repellendis. dat. xiiii kal. dec. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto v. c. conss. (404 nov. 18).
CTh. 16. 5. 0. De haereticis
CTh. 16. 5. 1
Imp. constantinus a. ad dracilianum. privilegia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. haereticos autem atque schismaticos non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subici. proposita kal. sept. gerasto constantino a. vii et constantio c. conss. (326 sept. 1).
CTh. 16. 5. 2
Idem a. ad bassum. novatianos non adeo comperimus praedamnatos, ut his quae petiverunt crederemus minime largienda. itaque ecclesiae suae domos et loca sepulcris apta sine inquietudine eos firmiter possidere praecipimus, ea scilicet, quae ex diuturno tempore vel ex empto habuerunt vel qualibet quaesiverunt ratione. sane providendum erit, ne quid sibi usurpare conentur ex his, quae ante discidium ad ecclesias perpetuae sanctitatis pertinuisse manifestum est. dat. vii kal. oct. spoleti constantino a. vii et constantio c. conss. (326 sept. 25).
CTh. 16. 5. 3
Impp. valentinianus et valens aa. ad ampelium praefectum urbi. ubicumque manichaeorum conventus vel turba huiusmodi repperitur, doctoribus gravi censione multatis his quoque qui conveniunt ut infamibus atque probrosis a coetu hominum segregatis, domus et habitacula, in quibus profana institutio docetur, fisci viribus indubitanter adsciscantur. dat. vi non. mart. treviris modesto et arinthaeo conss. (372 mart. 2).