# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.176-183

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.176-16.1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.176

CTh.16.5.4
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad hesperium praefectum praetorio. olim pro religione catholicae sanctitatis, ut coetus haeretici usurpatio conquiesceret, iussimus, sive in oppidis sive in agris extra ecclesias, quas nostra pax obtinet, conventus agerentur, publicari loca omnia, in quibus falso religionis obtentu altaria locarentur. quod sive dissimulatione iudicum seu profanorum improbitate contigerit, eadem erit ex utroque pernicies. dat. x kal. mai. treviris valente v et valentiniano aa. conss. (376 [378?] apr. 22).
CTh.16.5.5
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad hesperium praefectum praetorio. omnes vetitae legibus et divinis et imperialibus haereses perpetuo conquiescant. quisquis opinionem plectibili ausu dei profanus inminuit, sibi tantummodo nocitura sentiat, aliis obfutura non pandat. quisquis redempta venerabili lavacro corpora reparata morte tabificat, id auferendo quod geminat, sibi solus talia noverit, alios nefaria institutione non perdat. omnesque perversae istius superstitionis magistri pariter et ministri, seu illi sacerdotali adsumptione episcoporum nomen infamant seu, quod proximum est, presbyterorum vocabulo religionem mentiuntur, seu etiam se diaconos, cum nec christiani quidem habeantur, appellant, hi conciliabulis damnatae dudum opinionis abstineant. denique antiquato rescripto, quod apud sirmium nuper emersit, ea tantum super catholica observatione permaneant, quae perennis recordationis pater noster et nos ipsi victura in aeternum aeque numerosa iussione mandavimus. dat. iii non. aug. mediolano, acc. xiii kal. sept. auxonio et olybrio conss. (379 aug. 3).
CTh.16.5.6pr.
Idem aaa. eutropio praefecto praetorio. nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. sciant omnes etiam si quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum est, non valere. (381 ian. 10).
CTh.16.5.6.1
Arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. unius et summi dei nomen ubique celebretur; nicaenae fidei dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque adsertione firmatae observantia semper mansura teneatur; fotinianae labis contaminatio, arriani sacrilegii venenum, eunomianae perfidiae crimen et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur auditu. (381 ian. 10).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
