# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.192-199

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.192-16.1.199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.192

CTh.16.5.7.2
His tantum filiis paternorum vel maternorum bonorum successio deferatur, qui licet ex manichaeis orti sensu tamen et affectu propriae salutis admoniti ab eiusdem vitae professionisque collegiis pura semet dediti religione demoverint, tali inmunes a crimine. (381 mai. 8).
CTh.16.5.7.3
Illud etiam huic adicimus sanctioni, ne in conventiculis oppidorum, ne in urbibus claris consueta feralium mysteriorum sepulcra constituant; a conspectu celebri civitate penitus coherceantur. nec se sub simulatione fallaci eorum scilicet nominum, quibus plerique, ut cognovimus, probatae fidei et propositi castioris dici ac signari volent, maligna fraude defendant; cum praesertim nonnulli ex his encratitas, apotactitas, hydroparastatas vel saccoforos nominari se velint et varietate nominum diversorum velut religiosae professionis officia mentiantur. eos enim omnes convenit non professione defendi nominum, sed notabiles atque execrandos haberi scelere sectarum. dat. viii id. mai. constantinopoli eucherio et syagrio conss. (381 mai. 8).
CTh.16.5.8
Idem aaa. ad clicherium comitem orientis. nullum eunomianorum atque arrianorum vel ex dogmate aeti in civitate vel agris fabricandarum ecclesiarum copiam habere praecipimus. quod si temere ab aliquo id praesumptum sit, domus eadem, ubi haec constructa fuerint, quae construi prohibentur, fundus etiam vel privata possessio protinus fisci nostri viribus vindicetur atque omnia loca fiscalia statim fiant, quae sacrilegi huius dogmatis vel sedem receperint vel ministros. dat. xiiii kal. aug. constantinopoli eucherio et syagrio conss. (381 iul. 19).
CTh.16.5.9pr.
Idem aaa. floro praefecto praetorio. quisquis manichaeorum vitae solitariae falsitate coetum bonorum fugit ac secretas turbas eligit pessimorum, ita ut profanator atque corruptor catholicae, quam cuncti suspicimus, disciplinae legi subiugetur, ut intestabilis vivat, nihil vivus impendat illicitis, nihil moriens relinquat indignis, omnia suis non moribus, sed natura restituat aut proximis, si deerit legitima successio, melius regenda dimittat, fisci dominio deficiente agnatione sine fraude molitionis intellegat obligata. haec de solitariis. (382 mart. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
