# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.298-307

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.298-16.1.307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.298

CTh.16.5.42
Impp. honorius et theodosius aa. olympio magistro officiorum et valenti comiti domesticorum. eos, qui catholicae sectae sunt inimici, intra palatium militare prohibemus, ut nullus nobis sit aliqua ratione coniunctus, qui a nobis fide et religione discordat. dat. xviii kal. dec. ravennae basso et philippo conss. (408 nov. 14).
CTh.16.5.43
Idem aa. curtio praefecto praetorio. omnia, quae in donatistas, qui et montenses vocantur, manichaeos sive priscillianistas vel in gentiles a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in executionem plenissimam effectumque deduci, ita ut aedificia quoque vel horum vel caelicolarum etiam, qui nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui donatistas se confessi fuerint vel catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent. et cetera. dat. xvii kal. dec. romae basso et philippo conss. (408 [407] nov. 15).
CTh.16.5.44
Idem aa. have, donate, karissime nobis. donatistarum haereticorum iudaeorum nova adque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare. quae pestis cave contagione latius emanet ac profluat. in eos igitur, qui aliquid, quod sit catholicae sectae contrarium adversumque, temptaverint, supplicium iustae animadversionis expromi praecipimus. dat. viii kal. dec. ravennae basso et philippo conss. (408 nov. 24).
CTh.16.5.45
Idem aa. theodoro praefecto praetorio ii. defensorum curialium omniumque officiorum specula custodiat, ne quis intra aliquam civitatem vel ulla territorii parte secreta, qui ab ecclesiae catholico sacerdote dissidet, illicitae coitionis habeat facultatem. ipsa etiam loca iuri publico sociari seclusa omni excusatione censemus et proscriptos eos in exilium detrudi, qui audent disputare ea et adserere, quae institutio divina condemnat. dat. v kal. dec. ravennae basso et filippo conss. (408 nov. 27).
CTh.16.5.46
Idem aa. theodoro praefecto praetorio ii. post alia: ne donatistae vel ceterorum vanitas haereticorum aliorumque eorum, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, iudaei adque gentiles, quos vulgo paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint iudices universi praeceptis earum fideli devotione parendum et inter praecipua curarum quidquid adversus eos decrevimus non ambigant exsequendum. quod si quisquam iudicum peccato coniventiae exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae clementiae subiturum, officium quoque suum, quod saluti propriae contempta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus condemnatione viginti librarum auri plectendum. ordinis quoque viri si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. dat. xviii kal. feb. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 ian. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
