# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.308-313

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.308-16.1.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.308

CTh.16.5.47
Idem aa. iovio praefecto praetorio. si quis contra ea, quae multipliciter pro salute communi, hoc est pro utilitatibus catholicae sacrosanctae ecclesiae, adversus haereticos et diversi dogmatis sectatores constituta sunt, etiam cum adnotationis nostrae beneficio venire temptaverit, careat impetratis. et cetera. dat. vi kal. iul. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 iun. 26).
CTh.16.5.48
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. montanistas et priscillianistas et alia huiuscemodi genera nefariae superstitionis per multiplicata scita divalia diversa ultionum supplicia contemnentes ad sacramenta quidem militiae, quae nostris obsecundat imperiis, nequaquam admitti censemus: si quos vero ex his curialis origo vel ordinum nexus aut cohortalinae militiae illigat obsequiis et functionibus, his adstringi praecipimus, ne sub colore damnatae religionis eliciant vacationis cupitae sibi suffragia. nec enim placet ex lege, quae in occidentalibus partibus promulgata praedictas caerimonias ita insecuta est, ut ab omni contractu eos et propemodum romana conversatione submoverit, cohortalis militiae vel curiarum eos necessitatibus liberari. dat. viiii kal. mar. constantinopoli varane v. c. cons. (410 febr. 21).
CTh.16.5.49
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. manentibus his, quae in eunomianos lex divi patris clementiae nostrae iam dudum constituit, nihil deinceps invicem sibi vel donare vel ipsos donatione consequi, nihil item relinquere nec capere testamento decernimus. careant emolumentis, quae ex donationibus vel morientium voluntate alternis solebant illecebris fraude et circumventione percipere, ut in totum utriusque iuris communione priventur tantumque eis ab intestato succedant, quos ad succedendi ius proditus veteribus legibus ordo praescripsit, ita ut, si nullus ex his superstes fuerit, qui iure ab intestato ad hereditatem vocantur, tunc bona in hac superstitione defuncti ad fiscum nostrum pertineant. donationes etiam praedicto more prohibitae sacrarii nostri incrementis accedant, ita tamen, ut nulli ex his quicquam a nostra munificentia deposcere liceat neminique percipere, etsi quid forte voluerimus ultro largiri, sed in iure fisci maneant semper, nisi ea publicae utilitatis ratio venditioni subiecerit. dat. kal. mart. varane v. c. cons. (410 mart. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
