Latin
Book 16, lines 16.1.340-16.1.353
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.340-353
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 54. 4
Huiusmodi autem condicionibus etiam honoratos reliquos obligamus, scilicet ut senator, qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege donatistarum centum libras solvat argenti, sacerdotales eandem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones x solvant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 54. 5
Conductores autem domus nostrae si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantum pensione poenae nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt. eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis adstringet. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 54. 6
Conductores vero privatorum si permiserint in isdem praediis conventicula haberi vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referatur per iudices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacrae iussionis evadere, aut errantes corrigere aut perseverantes commutare ac tales praediis suis praebere rectores, qui divina praecepta custodiant. quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate multentur, ut, quod ad compendia eorum pervenire poterat, sacro iungatur aerario. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 54. 7
Officiales autem diversorum iudicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomine teneantur, ita ut, si quinquies condemnati abstinere noluerint, coherciti verberibus exilio mancipentur. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 54. 8
Servos vero et colonos cohercitio ab huiusmodi ausibus severissima vindicabit. ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte multentur. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 54. 9
Adque omnia, quae ex huiusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras ilico dirigantur. dat. xv kal. iul. ravennae constantio et constante conss. (414 iun. 17).
CTh. 16. 5. 55
Idem aa. iuliano proconsuli africae. notione et sollicitudine marcellini spectabilis memoriae viri contra donatistas gesta sunt ea, quae translata in publica monumenta habere volumus perpetuam firmitatem. neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. dat. iii kal. sept. romae constantio et constante conss. (414 aug. 30).