Latin
Book 16, lines 16.1.366-16.1.377
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.366-377
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 58. 2
Ne eo quoque extra poenam relegationis futuro, qui sponte adque ultro passus fuerit ad secundum se baptisma et geminata semel indultae fidei mysteria inbui temere vel perperam devocari: (415 nov. 6).
CTh. 16. 5. 58. 3
Pari poena deportationis absque alicuius intercessione in eunomianos clericos processura, si conventus exercere vel in hac inclyta urbe vel in provinciis, civitatibus ac territoriis vel creare ausi fuerint clericos pestiferi dogmatis vel creari. (415 nov. 6).
CTh. 16. 5. 58. 4
Confirmatis itaque prioribus legibus, quae promulgatae sunt tam circa inhibendos conventus eunomianorum quam etiam circa interdictas novissimas voluntates aut liberalitates, illud addimus, ut, si qui de eunomianis speciali beneficio meruerant, ut eis testamenti factio indulgeretur vel donandi vel accipiendi ex largitate licentia tribuatur, priventur hoc beneficio et pares ceteris sint, quibus pares sunt in dogmatis pravitate. nulli penitus testari liceat eunomiano in eunomianum, nulli eiusdem perversitatis ex testamento quicquam percipere eunomiani; nemo donet nec eunomianus ab eunomiano liberalitatem praedii vel domus accipiat, etiamsi per interpositam alterius sectae personam vel titulum venditionis imaginariae fraus quaedam legi fuerit excogitata. tantum hi, qui ab intestato venturi sunt ex legibus, in eorum hereditate succedant atque his locus pateat successionis, ad quos iura sanguinis legitimas intestatorum deferunt hereditates. (415 nov. 6).
CTh. 16. 5. 58. 5
Conventicula etiam eorum in domos si qua fuerint vel possessiones, pro norma generalium sanctionum aerario nostro absque dubio socientur sibi hoc imputante domino, qui interdictos coetus sciens passus est sub tecto proprio vel in praedio rustico exerceri. (415 nov. 6).
CTh. 16. 5. 58. 6
Illo incunctanter exsequendo, ut ubiubi repperti fuerint eunomianorum clerici, qui auctores iterati baptismatis exstiterunt, comprehensi in perpetuum sub poena deportationis ad exilium deducantur. (415 nov. 6).
CTh. 16. 5. 58. 7
Etiam illo addendo, ut nemo eunomianus vel militet vel provinciam sub administratione cuiuslibet officii suscipiat gubernandam. et cetera. dat. viii id. nov. constantinopoli dd. nn. honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 nov. 6).