# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.378-385

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.378-16.1.385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.378

CTh.16.5.59
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. post alia: manichaei et fryges, quos pepyzitas sive priscillianistas vel alio latentiore vocabulo appellant, arriani itidem macedonianique et eunomiani, novatiani ac sabbatiani ceterique haeretici sciant universa sibi hac quoque constitutione denegari, quae illis generalium sanctionum interdixit auctoritas, puniendis, qui contra generalium constitutionum interdicta venire temptaverint. dat. v id. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 apr. 9).
CTh.16.5.60
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. de haereticis omnibus, quorum et errorem execramur et nomen, hoc est de eunomianis arrianis macedonianis ceterisque omnibus, quorum sectas piissimae sanctioni taedet inserere, quibus cunctis diversa sunt nomina, sed una perfidia, illa praecipimus debere servari, quae divi avus et pater nostrae clementiae constituerunt, scituris universis, quod, si in eodem furore permanserint, interminatae poenae erunt obnoxii. et cetera. dat. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 iun. 8).
CTh.16.5.61
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. omnis dubiae interpretationis ambages hac sententia revocantes publicari praecipimus, quod lex, quae super eunomianis militare prohibitis ceterisque execrabilium religionum et professionum ritibus promulgata cognoscitur, nihil ad eos, qui cohortalini sunt, pertinet. his enim sunt apparitionibus obligati, in quibus emensis militiae stipendiis veterani primipili munus sustinere coguntur. dat. vi id. aug. eudoxiopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 aug. 8).
CTh.16.5.62
Imp. theodosius, a. et valentinianus caes. ad faustum praefectum urbi. manichaeos haereticos schismaticos sive mathematicos omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbis romae exterminari praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedetur. circa hos autem maxime exercenda commonitio est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. his conventione praemissa viginti dierum condonavimus indutias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem, expulsi usque ad centesimum lapidem solitudine quam eligunt macerentur. dat. xvi kal. aug. aquileiae theodosio a. xi et valentiniano caes. conss. (425 iul. 17 [aug. 6]).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
