# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.402-412

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.402-16.1.412. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.402

CTh.16.5.66pr.
Idem aa. leontio praefecto urbi. damnato portentuosae superstitionis auctore nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum arriani lege divae memoriae constantini ob similitudinem impietatis porfyriani a porfyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariae sectae nestorii simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti. (435 aug. 3).
CTh.16.5.66.1
Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi nestorii adversus venerabilem orthodoxorum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice conburi decernimus. (435 aug. 3).
CTh.16.5.66.2
Ita ut nemo in religionis disputatione alio quam supra dicto nomine faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in aedibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte praebeat, quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus, scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum. dat. iii non. aug. constantinopoli d. n. theodosio a. xv et qui fuerit nuntiatus conss. (435 aug. 3).
CTh.16.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur
CTh.16.6.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad iulianum proconsulem africae. antistitem, qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. dat. x kal. mart. treviris valentiniano et valente iiii aa. conss. (373 febr. 20).
CTh.16.6.2pr.
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad florianum vicarium asiae. eorum condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. eos igitur auctoritas tua erroribus miseris iubebit absistere ecclesiis, quas contra fidem retinent, restitutis catholicae. eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt. nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit, sicut lege divali parentum nostrorum constantini constanti valentiniani decreta sunt. (377 oct. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
