# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.451-459

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.451-16.1.459. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.451

interpretatio. haec lex interpretatione nos indiget (383 mai. 21)
CTh.16.7.4pr.
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. flaviano praefecto praetorio. ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma profanaverint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant, a nemine scribantur heredes. quos etiam praecepissemus procul abici ac longius amandari, nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis. (391 mai. 11).
CTh.16.7.4.1
Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migrarunt, tueri ea quae sunt commenticia et concinnata non possunt. lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero, hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus prodesse succurritur. dat. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss. (391 mai. 11).
CTh.16.7.5
Idem aaa. flaviano praefecto praetorio. si quis splendor collatus est in eos vel ingenitus dignitatis, qui fide devii et mente caecati sacrosanctae religionis cultu et reverentia descivissent ac se sacrificiis mancipassent, pereat, ut de loco suo statuque deiecti perpetua urantur infamia ac ne in extrema quidem vulgi ignobilis parte numerentur. quid enim his cum hominibus potest esse commune, qui infandis et feralibus mentibus gratiam communionis exosi ab hominibus recesserunt? dat. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss. (391 mai. 11).
CTh.16.7.6
Impp. arcadius et honorius aa. caesario praefecto praetorio. eos, qui, cum essent christiani, idolorum se superstitione impia maculaverint, haec poena persequitur, ut testandi in alienos non habeant facultatem, sed certa his generis sui propago succedat, id est pater ac mater, frater ac soror, filius ac filia, nepos ac neptis, nec ulterius sibi progrediendi quisquam vindicet potestatem. dat. x kal. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 mart. 23).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
