Latin
Book 16, lines 16.1.460-16.1.474
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.460-474
Not analysed yet
CTh. 16. 7. 7pr.
Impp. theodosius et valentinianus aa. basso praefecto praetorio. post alia: apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuae accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago. (426 apr. 7).
CTh. 16. 7. 7. 1
Quibus quamvis praeterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne quam, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem, sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur totumque ab intestato christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur. (426 apr. 7).
CTh. 16. 7. 7. 2
In tantum autem contra huiusmodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruae non negemus. nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum. (426 apr. 7).
CTh. 16. 7. 7. 3
Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomen christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint, quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur. dat. vii id. april. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 apr. 7).
CTh. 16. 8. 0. De iudaeis, caelicolis et samaritanis
CTh. 16. 8. 1pr.
Imp. constantinus a. ad evagrium. iudaeis et maioribus eorum et patriarchis volumus intimari, quod, si quis post hanc legem aliquem, qui eorum feralem fugerit sectam et ad dei cultum respexerit, saxis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognovimus, ausus fuerit adtemptare, mox flammis dedendus est et cum omnibus suis participibus concremandus. (315 oct. 18).
CTh. 16. 8. 1. 1
Si quis vero ex populo ad eorum nefariam sectam accesserit et conciliabulis eorum se adplicaverit, cum ipsis poenas meritas sustinebit. dat. xv kal. nov. murgillo constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 oct. 18).
CTh. 16. 8. 2
Idem a. ad ablavium praefectum praetorio. qui devotione tota synagogis iudaeorum patriarchis vel presbyteris se dederunt et in memorata secta degentes legi ipsi praesident, inmunes ab omnibus tam personalibus quam civilibus muneribus perseverent, ita ut illi, qui iam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istiusmodi homines a locis in quibus sunt nulla compelli ratione discedere. hi autem, qui minime curiales sunt, perpetua decurionatus immunitate potiantur. dat. iii kal. decemb. constantinopoli gallicano et symmacho conss. (a. 330 nov. 29).