# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.49-63

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.49-16.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.49

interpretatio. specialiter prohibetur, ne quis audeat apud iudices publicos episcopum accusare, sed in episcoporum audientiam perferre non differat, quicquid sibi pro qualitate negotii putat posse competere, ut in episcoporum aliorum iudicio, quae asserit contra episcopum, debeant definiri
CTh.16.2.13
Idem a. et iulianus caes. ad leontium. ecclesiae urbis romae et clericis concessa privilegia firmiter praecipimus custodiri. dat. iiii id. nov. mediolano constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 nov. 10).
CTh.16.2.14pr.
Idem a. et iulianus caes. felici episcopo. omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat; si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura honestati tamen conscia congesserint in usum pauperum adque egentium, ministrari oportet, ut, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. (357 dec. [?] 6).
CTh.16.2.14.1
Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis, id est nostri statuta genitoris multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis compluribus redundarent. (357 dec. [?] 6).
CTh.16.2.14.2
Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas adque omnis molestia conquiescat. (357 dec. [?] 6).
CTh.16.2.14.3
Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates adque substantiae. (357 dec. [?] 6).
CTh.16.2.14.4
Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii inmunes semper a censibus et separati ab huiusmodi muneribus perseverent. dat. viii id. decemb. mediolano, lecta v kal. ian. aput acta constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 dec. [?] 6).
CTh.16.2.15pr.
Idem a. et caes. ad taurum praefectum praetorio. in ariminensi synodo super ecclesiarum et clericorum privilegiis tractatu habito usque eo dispositio progressa est, ut iuga, quae videntur ad ecclesiam pertinere, a publica functione cessarent inquietudine desistente: quod nostra videtur dudum sanctio reppulisse. (360 [359?] iun. 30).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
